335
Illustrissime domine,
Principis electoris2 et spes et consilia ab Anglia pendent. Regii ministri3 ad chartam ejus responsum dederunt perstare se in iis, quae Hamburgi Galliae nomine proposita fuere4, nisi quid novi proponendum habeat ipse elector. Is autem de suo nihil habet quod offerat. Superest ergo, ut eum adjuvet Anglia aut ut desertus otiosusque maneat. Quae jam post extinctam, ut audimus, seditionem consilia tum in hac tum in aliis rebus captura sit Anglia, exspectamus attenti. Plurimum enim in eo vertitur. Bavarus5 videtur id agere, ut paululum concedendo caetera posteris suis certa atque indubitata relinquat. Ex Suedia super hoc negotio nihil bene definitum sperare audeo, priusquam de Gallico foedere6 aut prorogando aut finiendo constitutum aliquid fuerit.
De Bannerio7 magnifica sunt quae hic intelligimus: occupatum ab eo montem ad Salfeldium; inde detonantibus machinis subter vero crebris assultibus vexatum Piccolominaeum8, cum adhuc VII Bavaricorum millia, quae in Franconia erant, opperiretur, concessisse in urbem Salfeldii ac loca ei proxima; verum cum et ibi a machinis tutus non esset, arceretur pabulatu, commeatus intercluderentur, iter eum cepisse Lipsiam versus; insistere autem tergo ejus Bannerium magnamque sperari hostium cladem. Auxilia, quae ei adduxit Longavillanus9, Gallica, Vinariensia, Hassica, Lunenburgica ad XVIII fuisse millia hominum pulchre armatorum.
Videbimus, quid nobis paritura sit Ratisbona10. Virtus Bannerii ac Banneriani exercitus, prospera jam tertium Harcurtii11 fortuna, repressis duabus Leganesii12 oppugnationibus ad ipsius castra duabusque sub idem tempus eruptionibus principis Thomae13, Casalis liberati magna per Italiam, cui id jugum imponebatur, fama, spes capiendae urbis Taurinorum, deinde Vercellarum et irruptionis in agrum Mediolanensem, seditio Catalaniae non quidem cum caede, quanta dicebatur, acris tamen ita, ut et multi occisi fuerint de cohorte Olivaris14, qui in magno odio est apud multitudinem ut belli incentor, carcer praeterea a plebe reclusus, ex quo servati quidam hic sunt testes ejus rei, haec omnia spem mihi faciunt aliquam non malae pacis, ad quam promovendam aut longas vice pacis inducias mandata habet abbas Fliscus Genuensis15 a pontifice, quanquam is Fliscus Gallus sit adoptione factus et in consilio sit regis. Multum ad eam rem conferre potuissent
336
magna principis Arausionensis molimina, si successus adfuisset. Apud Gallos tot suorum per Italiam fortibus factis elatiores Batavi ignaviae crimen non effugiunt.Quid acturi jam sint Castilionaeus et Millereius16 brevi apparebit. Sunt qui futurum putant, ut pariter urbem Atrebatum obsideant; alii, ut Castilionaeus Bethunam obsideat aut Airam. Habet praeterea rex minores exercitus alios. Nam et Harpajouxius17 sex millia ad Harcurtium ducit et par ferme agmen secum habet Gevrius18 ad inspectandos actus ducis Caroli et Beckii19, alios autem ferme totidem Villaregius20 circa Dolam ad messem hosti praeripiendam. An Lunaeburgicum21 hostem imperator pronuntiaverit, scire percupiam.
Turca22 adhuc deliberat, ut videtur. Quod autem mihi indicat Excellentia vestra Melanchthonis23 fuisse judicium per Poloniam penetraturum aliquando in christiani orbis interiora Turcam, in eo viri et optimi et perspicacissimi prudentiam laudo. Est valde aperta ad incursus Polonia et saepe domi discors.
Nihil virile adversus Danos in animo habent Batavi; tantum circumspectant vias transactionis, eo dirigunt cuncta. Quod si consequi ullo modo possunt, iter in Suediam abrumpent legati24.
Si Leodiensem pacem25 conturbare possunt Galli et Batavi, haud dubie futurum id sit ipsorum rebus perutile.
Quae scripserant hic de duabus oppugnationibus Leganesii et eruptionibus totidem principis Thomae per Gallos repressis, publicata hic fuere26. Sed literae scriptae e castris 627 mensis hujus docent nos nihil ejus esse, castra ipsa nondum permunita, Leganesium de locis eminentioribus multum nocere castris, saeviri in captivos abruptis belli commerciis, futura in incerto esse.
XXV naves regis a Rupella per Gaditanum fretum intrant in mare Mediterraneum.
Hallerius28 jungit se cum Gevrio. Lamboius et Silva29 inter fines sunt Atrebatum et Hainoviorum. Millereii exercitus dicitur visus ad Peronam, Castilionaei versus S. Audomari oppidum ire.
Deus haec cuncta ad bonam pacem gubernet. Idem Excellentiae vestrae semper paterna benevolentia adsit.
Excellentiae vestrae summa devinctus observantia
H. Grotius.
Lutetiae, 16 Iunii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 13/23 Iunij 1640. M.P.