eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4712. 1640 juni 30. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    De illis episcoporum in Anglia decretis2 audivi aliquid, verum ipsa non vidi. Aiunt multa in iis esse contra pontificios constituta prudenter et ad populum grata, quibus unus episcopus Glocestrensis3 subscribere recusaverit4.

    Parlamentarium autem suum conventum jam inchoaverant Scoti, cum literae regis Britanniae differri eum volentis ad ipsos pervenirent. Ego nihil opto magis quam ut

    360

    internae pacis ibi inveniantur rationes et aliquid fiat pro principe Palatino5, qui alioqui manet in malis suis rebus.

    Conventus ejus6, quem agitat imperator, sermones non ita in arcano haberi poterunt, ut non aliquid emanet, quod nobis conjecturas suppeditet ad belli durationem aut ad spem pacis.

    Audimus hic percaram esse annonam in Piccolominaei7 exercitu, sed nec vilem in Banneriano8. Quam diu patet ad hostem e Franconia, ubi pars est Bavaricorum, aditus, non videtur ab illis locis recessurus. Turca9 videtur adhuc deliberare.

    Quod de Hassicis scribit Excellentia vestra10, vere illud est Horatianum: pacem duello miscuit11. Miror et ego, cum multa damna mari acceperit Hispanus et seditiones dicantur manere, ita ut ex Catalaunia Perpinianum usque fluxerint, neque Gallos neque Batavos, cum classem paratam habeant, non12 de eo cogitare, quomodo augere hostium mala iisdemque frui possint. Tum vero in Flandria nihil agi et, si nihil ibi agi potest, non alio transferri bellum dolet Gallis.

    Videtur rex Daniae rediturus ad illum modum vectigalium, qui fuit ante annos aliquot, excepto nitro, cui vult quantum lubet imponere. Batavi, qui nitrum aliunde habere possunt et ab India usque advehunt, forte ad eam formulam redigi se patientur. Est enim id ingenium mercurialibus, ut praesentia aliquo modo bene ponere contenti futuri curam posteris relinquant. Suediae in hac re, quantum ego judico, nihil neque seritur neque metitur.

    Princeps elector nunc Liancurti rusticatur ad recolligendas in liberiore coelo vires, quas febris non parum attriverat. Plane arbitror Suediae rectores13 consultationem et de Palatini rebus, et de multis aliis in integro servaturos, donec illa maxima deliberatio super Gallico federe14 finem aliquem acceperit. Interim si a Bavaro aliquid haberi potest, quod ego vereor, ne sit exiguum, id per homines15 principi quidem Palatino fidos, verum non ex ipso, qui in aliena adhuc est potestate, sed a rege Angliae mandata habentes curandum mihi videtur.

    De Gallorum rebus ad urbem Atrebatum bene speramus, multum vero metuimus de illis ad urbem Taurinorum. Non longe ab urbe Atrebatum pugna commissa est, in qua Galli egregios suorum amisere, sed pulso hoste captisque signis equestribus quinque pro victoribus se gerunt aiuntque consilium hosti fuisse sub praesidio turmarum sedecim milites mille ac ducentos in urbem obsessam introducere. Id sua virtute prohibitum; bene procedere castrorum munimenta. Ex transfugis cognosci parum esse in urbe igniarii pulveris. Nuntii, qui in urbem penetrare speraverant, capti suspensique. Speratur fore, ut urbs Gallorum sit ante finem Augusti, si non ante. Interim cardinalis Hispanus spem aliquid agendi non abjicit. Venit Insulas aut Duacum. Eo advocavit quinque millia ex interioribus Belgicae partibus praeter XV millia, quae habebant Lamboius et Silva16.

    361

    Eodem se ferre dicitur dux Carolus17; quod si fecerit, habebit a tergo Hallerium18 et cohortes Gevrii19. Nam ipse Gevrius ad regem20 profectus praelio illi non longe ab Atrebatum urbe interfuit vulneratusque in hostium venit potestatem.

    Ad urbem vero Taurinorum vi imbrium disjecta est ferme pars tertia munimentorum castrensium. Exercitus Harcurtii21 a morbis etiam carpitur. Supplementa nondum adsunt. Sex aut septem millia eo itura dicuntur, sed non perventura ante Iulii finem. Interim advenit ad Leganesium22 Gildehasius23 cum Tirolensi milite, adventant et aliae ei copiae ex Italia, Rhaetis, Helvetiis. Commeatuum viam Harcurtio intercepit positis inter Pignerolam ipsumque castris; urbs multo bonoque milite defenditur et urget praesentia Turni24, id est, principis Thomae25. Quare non video, qua spe adversus hostes numero validiores praelium periclitari possit, nec quomodo diutius illis in locis subsistere. Exspectabimus ergo, quid futurum sit. Si quid supra spem, gaudebimus, si minus, lenius praevisa mala nos ferient.

    Dux Carolus octo secum millia habet. Bapalmae hostes magnum imposuerunt praesidium. Rex ad castra Millereii26 addit III millia e Normannia, praetorianorum suorum octo centurias.

    Archiepiscopus Burdegalensis27 nondum mare intravit. Habebit sub se naves longas XX, totidem alias. Quindecim naves ad orae Gallicae tutelam manebunt.

    Deus, Illustrissime domine, dura haec bella ad bonam pacem dirigat omnibusque pacem desiderantibus inter eos Excellentiae vestrae, faveat.

    Excellentiae vestrae omni cultu observantiaque
    devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, exitu mensis Iunii 1640.

    Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 7 Iulii s.n. 1640. m.p.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 237. Gedrukt Epist., p. 629. Verschillen in orthografie en aperte onjuistheden in de copie Uppsala zijn niet gesignaleerd. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Zie voor de 17 ‘canons’ van de synode van bisschoppen bv. Gardiner, Hist. England IX, p. 143 vv.; Wedgwood, Great Rebellion I, p. 332 v.
    3 - Godfrey Goodman, bisschop van Gloucester.
    4 - De copie Uppsala heeft - ten onrechte - ‘recusavit’.
    5 - Karl Ludwig van de Palts.
    6 - De rijksdag te Regensburg werd gehouden 13 september 1640 - 10 oktober 1641.
    7 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi, keizerlijk bevelhebber.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Ibrahim, sultan der Ottomanen.
    10 - Camerarius' brieven aan Grotius van 1640 zijn verloren gegaan.
    11 - Horatius Carm. III, 5, 38.
    12 - Ontbreekt in de copie Uppsala.
    13 - Zie voor hun namen no. 4461, n. 3.
    14 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps dipl. t. VI, I, p. 207-209.
    15 - Gedacht kan worden aan Thomas Roe, Engels diplomaat in Hamburg, of William Curtiss, Engels agent in Duitsland; vgl. Cal. State Pap. Dom. 1640, p. 345, 443.
    16 - Wilhelm, baron van Lamboy, keizerlijk bevelhebber, en Felipe da Silva, Spaans bevelhebber.
    17 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    18 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    19 - François-Louis Potier, markies van Gesvres.
    20 - Lodewijk XIII bevond zich te Amiens.
    21 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    22 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    23 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst.
    24 - Vergilius Aen. IX, 73.
    25 - Tommaso Francesco van Savoye.
    26 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye.
    27 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux. Hij leidde de operaties ter zee tegen Spanje.