eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4714. 1640 juni 30. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Die2 Iunii 24 pugnatum est in campis apertis inter Gallos, qui ad Atrebatum urbem sunt, et Hispanos; cecidere utrinque complures et quidem praenobiles, capti nonnulli3. Galli se pro victoribus gerunt, quod hostis consilium fuisse credant mille et ducentos milites in urbem introducere sub praesidio turmarum sedecim. Aiunt transfugae parum esse in urbe igniarii pulveris. Id si est, accelerabit deditionem, quam ante Augusti exitum Galli sperant. Non quiescit tamen cardinalis Hispanus, sed venit Insulas. Quatuor millia ad se attrahit praeter XV millia quae ante habebant illis in locis Silva et Lamboius4. His se addere dicitur dux Carolus5. Verum id si facit, a tergo habebit Halerium et Gevrii6 - qui ipse apud hostes captus est - militem. Valde dolet Gallis, quod Batavi tamdiu cessant.

    De rebus Italicis hoc habemus. Crevisse et crescere multum indies Leganesii7 exercitum, contra Harcurtio8 et tarda et exigua advenire supplementa. Quae faciunt, ut praelium ausurus non putetur. Sine eo autem durare in obsidione non potest interceptis per hostem, qui inter Pignerolum et castra medius est, commeatibus. Accedit et hoc mali, quod pars ferme tertia Harcurtiani exercitus per continuos imbres aut interiit aut morbos contraxit.

    De rebus D. Bannerii9 nihil scribo, cum videam certiora apud Batavos cognosci. Videtur ejus futura victoria, qui diutius habebit quod edat.

    363

    Omnes in magna exspectatione sunt, quid parituri sint conventus Germanici.

    Gildehasius10 apud Leganesium est cum Tirolensi illo dilectu.

    Miror neque Gallos neque Batavos quicquam tentare in Hispaniam, cujus vires maritimae non parum fractae sunt et intus multa parum sana. Nam illa Catalanica seditio ad Perpinianum usque manasse dicitur.

    Scoti jam inchoarant parlamentarium conventum, antequam regis11 eum differri volentis literae ad ipsos advenissent. Per id difficiliores factae erunt reconciliationis viae. In Anglia quietiores sunt animi, praesertim ex quo conventus ecclesiasticus multa statuit contra pontificios plebi satis grata12.

    Turca videtur adhuc, quid acturus sit, deliberare.

    Deum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, ut rem Suedicam et omnia Sublimitatis tuae consilia prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 20/30 Iunii 1640.

     

    Etiam tertiam partem munimentorum castrensium Harcurtii imber diruit. Ex pugna autem non longe ab Atrebatum urbe commissa Galli decem signa equestria tulerunt, si vera jactant, nam dubitari video. Postquam haec scripseram, narrationem nactus sum satis fidam13, unde disco quinque signa capta esse pugnae initio; postea pugnam Gallis fuisse adversam nimia temeritate progressis ad hostium castra.

    Dux Carolus habere scribitur VIII millia militum. Bapalmae magnum praesidium habent hostes. Rex ad exercitum, qui urbem Atrebatum obsidet, addit III millia e Normannia et e praetorianis suis octo centurias.

    Archiepiscopus Burdegalensis14 nondum in mari est. Habet paratas naves longas XX, alias totidem. Quindecim naves ad orae Gallicae tutelam manebunt.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 628; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 50.
    2 - Naar de lezing der Epist.; de uitgave der Oxenst. Skrifter heeft ‘De’.
    3 - Zie no. 4713.
    4 - Felipe da Silva en Wilhelm, baron van Lamboy.
    5 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    6 - François de l'Hospital, sieur du Hallier, en François-Louis Potier, markies van Gesvres.
    7 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, goeverneur van Milaan.
    8 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    9 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    10 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst.
    11 - Karel I van Engeland.
    12 - Zie voor de synode van bisschoppen bv. Gardiner, Hist. England IX, p. 143 vv.; Wedgwood, Great Rebellion I, p. 332 v.
    13 - Wellicht de brief, die werd toegezonden door Aubéry du Maurier; vgl. no. 4713, dd. [30 juni 1640].
    14 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux. Hij leidde de operaties ter zee tegen Spanje.