Excellentissime atque illustrissime domine,
Quatuor jam res sunt in rumoribus: Bannerius2, urbs Taurinorum, urbs Atrebatum, Batavi.
Bannerium pabulo ad tantum equitatum deficiente Lipsiam ire, inde Bohemiam repetere audimus.
De urbe Taurinorum mussitatur. Itali quidam aiunt Harcurtium3 cum omni exercitu se recepisse sub arcis tutelam, nempe quod opera nondum perfecta essent, hostis autem validior. Videntur qui supplementa ei mittenda tam diu tardarunt, invidisse ejus gloriae, quod saepe publicis negotiis nocet.
Castra ad urbem Atrebatum jam talia sunt, ut sperentur posse defendi contra magnas quamvis hostium copias, qui sunt ad Arlosium. Sed commeatuum, qui a Dorlano in castra advehebantur, partem saepe aliquam intercipiebat hostis. Nunc panes et alimenta, unde in XL aut amplius dies vivi possit, sub magno praesidio ab Ambianorum urbe, ad quam rex est et cardinalis, in castra feliciter pervenisse audimus. Proficiscitur autem ad castra frater regius4 in remedium parti hactenus inter Mileraeum et Castilionaeum5 imperii, nomen tamen magis summi ducis quam vim habiturus.
Batavi quid nunc facturi sint, ex quo obsessa urbs Atrebatum magnam hostium vim ad se trahit, videbimus. Multi existimant nihil magni hoc anno sperandum. In Flandria sane nihil actum est atque interim ingentia per terram impendia effecerunt, ut cura maris, quae potissima esse debebat, negligeretur Dunquercanique tanto numero invaderent mare, ut naves quatuor bellicae Batavis perierint ad Orcadas, tres ab hoste captae, quarta,
378
ne caperetur, a suis incensa6 et in magno periculo sint eae, quae ab India adventant, in quarum praesidium quatuor illae missae fuerant.Romae congressi inter se cardinales Antonius et Biquius7 et legatus Galliae Estraeus8, rationes invenere reconciliandi cum rege pontificis, quae hic probatae sunt; ita ut iterum aditum ad regem habiturus sit pontificis nuntius Scottus9. Latent adhuc quae convenerunt, nisi quod Mazarinus pro certo habet futurum se cardinalem.
Seditiones in Catalania manere dicuntur.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae bono Suediae et orbis christiani gubernet ac prosperet.
Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Iulii 1640.
Carri, qui commeatus ad castra portarunt, fuere ad III millia, praesidium XV millium. Adfuere et machinae aliquae. Exercitus ille augetur octo millibus sub Hallerio10, quia dux Carolus11 se Hispanis adjunxit. Castella ex humo fiunt inter Dorlanum et Atrebatum urbem, ut via in posterum tutior sit Gallis. Opera quoque versus urbem promoventur.
Seditiones in Catalania nullae restant nisi forte in agris. Videtur ea occasio, quae se praebebat, non satis arrepta a Gallis et Batavis.
Burdegalensis archiepiscopus12 nondum in mari est.
Quo die in castra ad urbem Atrebatum perducti sunt isti commeatus, eruptio ex urbe facta et feliciter repressa est. Pecunia quoque eo missa ad MCC millia francorum.
Sunt per Galliam seditiones, in Arvernis, Divione, Molinis maxime.
Navis Batavica gladios et musquettas in Scotiam ferens ab Anglis capta nova seret odia.
IV millia militum ex Neapoli ad Finale advenere.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.