eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4744. 1640 juli 21. Aan I. Jasky1.

    Nobilissime domine,

    Opto, ut illi in Polonia et Prussia motus metusque aliunde bono cedant vestrae civitatis utque ea cum bona regis2 populariumque suorum gratia jura a majoribus demissa conservet3. Exspectabimus autem, et4 quid ille qui nunc in Prussia ducali habetur conventus, et quid ille, qui primus posthac in Polonia habebitur, parituri sunt, maxime in negotiis ad religionem pertinentibus, quae plurimum animos commovere solent, ut inde conjecturam faciamus de rebus futuris.

    Batavi non tantum suopte ingenio cunctatores sunt et timidi, sed etiam ex perpetuo cum Hispania bello tantis obruuntur sumtibus, ut non satis aut virium aut animi habeant ad arcendas, quae aliunde aut ipsis aut ipsorum amicis inferuntur, injurias. Quare et in hac cum Dano controversia prospicere ipse5 videor venturos eos ad pactiones aliquas, quanquam per eas Danus magis magisque confirmabitur in possessione augendorum pro suo arbitrio vectigalium. Trahit haec lentitudo ea, quae Nobilitatis vestrae epistola6 prudenter annotat, incommoda, sed his temporibus vix est, ut ab illis quicquam speretur melius. Si quando a bello illo, quod illis tam graviter incumbit, expedire se poterunt, tunc desperandum non est, quin ipsi et sibi possint esse majori decori et majori utilitati aliis.

    Ad urbem Taurinorum pugnatum est XI7 Julii inter Leganesium8 et Gallos; simul ex urbe eruptum. Pugnae initio Hispani munimenta Gallica perruperunt, nongenti penetrarunt in urbem. Durante diutius pugna Galli multos hostium trucidarunt, ceperunt commeatibus onustos mulos et plaustra, lintres in amne merserunt. Ajunt caesos hostium quater mille sperantque jam ad castra pervenisse supplementa cum commeatibus a Pinerolo. Aliud inter Hispanos et Gallos praelium exspectatur ad Dorlanum, unde commeatus solent advehi ad Gallica castra, quae Atrebatum urbem obsederunt. Nam in eo itinere se collocavit magna pars Hispanici exercitus, sed rex9 circumducto per Corbiam et Anchoram itinere sperat se castris prospecturum; duodecim millia a Dorlano10 aderunt deducendis commeatibus, totidem e castris occurrent. Ejus rei exspectamus eventum.

    Vale, nobilissime domine.

    Nobilitatis vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXI Iulii MDCXL.

    402

    Audimus Persam11 esse mortuum successore septenni. A Turca12 autem multos satrapas mutatos magnamque classem mitti in Pontum Euxinum. Regis Galliae naves longae sunt ad Staechadas.

    Adres: A Monsieur monsieur Jasky, gentilhomme à Dantzig.

    Notes



    1 - Hs. Gotha Stadarch., cod. A473, f.o 31. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 634; Grotii Epist. ad Iaski, p. 72. Antw. op no. 4701; beantw. d. no. 4863. Israel Köhne, genaamd von Jasky, was een invloedrijk burger in zijn geboortestad Danzig.
    2 - Wladislas IV (VII).
    3 - De woorden ‘Opto...conservet’ ontbreken in de Epist. ad Iaski.
    4 - De Epist. ad Iaski heeft ‘avidè’ i.p.v. ‘autem, et’.
    5 - De uitgave der Epist. heeft - juister - ‘ipse’ gewijzigd in ‘mihi’. Mogelijk ook heeft Grotius bedoeld te schrijven ‘ipse mihi videor’ of eenvoudig ‘ipse video’.
    6 - No. 4701. De Epist. ad Iaski heeft: epistola Tua.
    7 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk 21.
    8 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    9 - Lodewijk XIIl.
    10 - De woorden ‘a Dorlano’ ontbreken in Epist. ad Iaski.
    11 - Safi I. Hij werd in 1642 vermoord en opgevolgd door zijn zoon Abbas II. Het gerucht van zijn dood was gepubliceerd in Gazette 1640, no. 90, p. 477 dd. 21 juli.
    12 - Ibrahim, sultan der Ottomanen.