Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,
Diu est quod nihil literarum ad Excellentiam vestram dedi, sed hoc non neglectu
548
observantiae - quam Excellentiae vestrae debeo - quam materiae defectu factum. Indecens enim mihi visum inanibus literulis meis tanto viro tantisque negociis occupato obstrepere. Sed consideranti mihi summam Excellentiae vestrae humanitatem et amorem, quo me immeritum dignatur, venit in mentem praestare his qual(i)busqualibus literis cultum et obseq[u]ium meum Excellentiae vestrae exhibere quam materiam scriptu dignam exspectare. Nihil itaque est quod iam Excellentiae vestrae scribam, nisi hoc quod nihil habeo.Certe partem felicitatis nostrae aestimo aliunde exitus obsidionum, conflictuum, bellorum intelligere2 quam haec de nobis scribere. Nos in littore stamus et naufragorum vicem dolemus, prospere navigantium fortuna laetamus. Imprimis non vulgari accipimus gaudio felicem illorum successum, qui universalem mundi dominationem intra limites cogitationum cohibere conantur. Liberi enim populi est libertati aliorum favere et illam si non re ipsa promovere, votis prosequi.
Rex noster3, qui diu variis cum morbis conflictatus est, iam Dei favente gratia et opera praestantissimi cuiusdam medici Germani4 iam melius habet.
Ego prosperrimam Excellentiae vestrae valetudinem et optatos rerum successus ex animo precor.
Excellentiae vestrae ad quaevis officia paratissimus
Jasky mpp.
Dab. Gedani, die 3 Octobris A.o 1640.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Oct. 1640.