Excellentissime atque illustrissime domine,
Missus est Mazarinus2 Taurinos ad constituendam, ut creditur, in Italia pacem aut perpetuam aut temporariam.
Recruduere pontificis cum Gallis controversiae lictore quodam e legati domesticis occiso3 et cum Hispanis, quod eorum opera quidam e carcere sint liberati itemque ob onera imposita ecclesiasticis per regnum Neapolitanum. Habet et controversias cum Ethrusco4, Lucensibus, Parmensi5, in summa cum omnibus Italiae principibus.
Captas a Brezaeo6 aut demersas naves quasdam Hispanorum etiam a Madritio literae nuntiant.
528
Tubadelius7 apud cardinalem fuit; mittitur per Batavos ad Longavillanum8, ut omnibus, quae Bernhardi ducis Vinariensis9 fuere, copiis praesit. Ita directores10 qui dicebantur, pecuniis acceptis, quod habuere, imperium amittent. Erlachius tamen ire dicitur cum DCC peditibus, equitibus sexcentis, ut Hohentvilae subveniat circumsessae a Ladronio11, cum interim Crucenacenses praesidiarii Magontiacensium fines incursent. Ceteris Germaniae narrandis abstineo, quod jam propiores sint Batavis quam nobis exercitus.
Regina12 incipit sentire partum appropinquantem.
Dicitur exercitus cardinalis Hispani fugis deminutus ad XV millia; sexaginta hostium a Gassione13 caesi.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, diu Sublimitatem tuam sospitet.
Sublimitatis tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 22 Septembris 1640.
Audimus Catalanos desperatis e Gallia auxiliis iterum regi Hispaniae conciliatos cumque Hispanis aliis venire in Languedociam; esse eos XX peditum millia, tria equitum, cum machinis XL; adesse naves longas itidem XL.
Regina filium alterum hac peperit nocte.
Princeps Thomas14, dum de pace aut indutiis agitur, ingenti numero erupit ex urbe Taurinorum et munimenta quaedam Gallorum tenuit, sed repulsus est.
Pugna illa Gassionis non longe a Bethuna evenit.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.