Illustrissime domine,
Spero suaviter Excellentiae vestrae esse Culemburgi Deumque precor, ut valetudinem ipsi firmam felicemque reditum largiatur.
De Taurinorum urbe per famem capta rumor hic est, sed parum certus. Alii pacem ibi constitutam putant.
Hohentwila circumsidetur; praefectus2 novo juramento adegit militem. Sollicitantur Helvetii romanenses, ut hac in re Hispanos adjuvent; illi cunctantur, ut solent. Basilea in metu est.
Caesariani in partibus illis superioribus Rhenum tenent ponte etiam facto inter Francofurtum et Hochstam. Audimus a Bavaro simulari dissidia cum domo Austriaca fallendis aliis; literas invitatorias ad Lunemburgicum et Hassicam3 non de more scriptas; contra vocatos ad conventum Traumensdorfium4 aliosque belli occasione principes et comites factos; clerum Trevirensem audiri velle in conventu; Suickaviam obsideri a Saxonicis et caesarianis. Sed haec aliaque Germaniae melius noscentur apud Batavos.
Rex hic, regina et par liberorum5 bene valent. Significavit mihi rex placere sibi, ut, ubi miles e castris recesserit, Iohannes Waertius6 deducatur Nanciacum ac deinde ejus cum Hornio7 permutatio fiat, dummodo fedus Suediae secum prorogetur. Id autem negotium trahi a Suedis arbitror, quos et cum Batavis nihildum confecisse intelligo.
Dicuntur Catalani rursus in motu esse, obsidere oppidum Rosae, Gallorum invocare auxilia.
Lotharingiam et Burgundiae ducatum vacua ab equite incursant Hispani.
Octo millia ex urbe Taurinorum exiere; princeps Thomas8 apud viduam Sabaudicam9 est. Pacta latent.
Reginae Suedicae matris10 consilia quo sint eventura, attentus exspecto rogoque Deum, ut et hoc et res alias bono Suediae vertat, Excellentiam vestram diu usibus regni servet.
541
Excellentiae vestrae perpetua observantia
devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 29 Septembris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 1640 st. n. 6 Octob.