eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4877. 1640 oktober 13. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Flectens in hiemem annus nihil ferme permittit nisi opera fieri. Rex enim castella ex humo fieri jussit, per quae via ad Atrebatum urbem tam a Dorlano quam a Bapalmis sit tutior. Cardinalis vero Hispanus, ut sua contra Gallorum excursus tueatur, facto magno castello ad Pontem Aventinum impositoque praesidio militum bis mille, alia castella minora quatuor struit inter urbem Atrebatum et Duacum adhibita ad id et rusticorum sexies mille opera. Auxit et aliorum oppidorum praesidia Bethunae additis mille ducentis militibus, Bapalmis autem mille.

    Cantatus est hic hymnus Te Deum velut dedita urbe Taurinorum2; ceterum pactiones latent et per Italiam pacem fore video ab omnibus credi.

    Ducis Longavillani3 aegrotantis adventus per Batavos hic exspectatur.

    Rex, regina regisque liberi4 bene valent, ut et cardinalis, qui novam academiam5 in oppido suo Riceliaci molitur.

    Catalani insessis montium faucibus aditum omnem Hispano ad Ruscinonensem comitatum praeclusisse dicuntur.

    Sollicite exspectamus, qui eventus futurus sit consiliorum in illo nobilium conventu, quem Eboracum convocavit6 Magnae Britanniae rex. Scoti in Anglia multos inveniunt fautores, ideo quod adversus Anglos amice se gerant; accedit commune desiderium libertatis et in episcopos praepotentes invidia.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, Suediam servet concordem atque armis felicem, donec haberi bona pax possit, et ad haec omnia consilia Sublimitatis tuae prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3/13 Octobris 1640.

     

    In cardinalis Guenettii7 locum venit Coloniam Macchiavellus8 Ferrariensis archiepiscopus nuntii titulo.

    Anglicus equitatus Scotico praevalet et turma Scotorum quaedam ab Anglis caesa est.

    Mazarinus in urbe Taurinorum est et exspectatur hic quidam a principe Thoma9. Interim ad Leganesium10 venire dicuntur equites terra, mari pedites a Neapoli et Hispania.

    565

    Uhes oppidum in Ruscinonensi comitatu ab Hispanis obsessum, a Gallis exemptum est obsidio. Eundem comitatum Catalani illi, qui libertatem armis arripiunt, fame premere conantur orantque Gallos, ut ipsis adsint mari maxime armaque et alimenta pro pecuniis subministrent offerentes, ut dicitur, obsides nonnullos et locum aliquem pignori. In eodem comitati Ruscinonensi armis Bodincurtiam, Mommengiacam apud Cimacum cepere Galli.

    Rex Galliae a clericis tertiam partem redituum exigit11, episcopo autem Basileensi12 frui suis terris permittit sub tributo addita lege, ut ab hostilitate omni abstineat; interdixit autem omnibus suis cum Geneva commercium, quod inde ali hostes crederet in comitatu Burgundiae. Imperator autem dicitur bonorum restitutionem offerre Palatinis tam Bipontanis quam Lutricensibus13, dum et ipsi reddant quae ad ecclesiam pertinent.

    Rex it Fontem Bellaqueum.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 648; Oxenst. Skrift. 2. afd. IV, p. 77.
    2 - Turijn had zich op 19 september overgegeven; de voorwaarden van overgave bv. in Claretta, Storia della reggenza III, p. 164-169.
    3 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    4 - Anna van Oostenrijk met de latere Lodewijk XIV en Philippe, hertog van Anjou.
    5 - Zie ook no. 4875, n. 11.
    6 - Karel I had te York het ‘Great Council of Lords’ bijeengeroepen (4 oktober - 7 november 1640).
    7 - Marzio kardinaal Ginetti.
    8 - Francesco Maria Macchiavelli.
    9 - Tommaso Francesco van Savoye. Zie no. 4875, n. 13.
    10 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan.
    11 - Betreffende deze heffing zie men Blet (ed.), Corresp. Scotti p. 384-386 en litt. verw. t.a.p.
    12 - Johann Heinrich von Ostein.
    13 - Friedrich, paltsgraaf van Zweibrücken, en Leopold Ludwig, paltsgraaf van Veldentz en Lautereck.