572
Illustrissime domine,
Princeps Thomas2 in plena libertate est. Huc misit quendam suorum ad constituendam illorum locorum pacem. Interim ibi induciae sunt et, ut puto, duraturae.
Inter Gallos et Hispanos, qui in Belgica sunt, nunc operibus solis certatur, ut per ea tutior cuique reddatur sua profectio3.
Catalanorum motus manent eousque increscente eorum in Hispanos alios ira, ut captis viscera extrahant. Gallorum et Batavorum erit cogitare, quantum ipsorum referat, foveri talia.
Ratisbonae quae proposita sunt4, video esse solemnia. Multi erunt sermones, rei parum. Inter D. Bannerium5 et caesarianos nihil aliud puto nunc quaeri quam utri meliora hyberna sint habituri. In ea re autem melior est conditio occupantis.
Quae circa Hohentwilam fiunt, non magna sunt. Galli plane jam domini sunt Brisaci omniaque ibi pro dominis agunt. Dolet id Germanis, sed quid facient?
Ex Anglia quid elector Palatinus6 sperare debeat, videbimus ex illo colloquio inter Anglos et Scotos de pace instituto et ex successu conventus parlamentarii.
Rusdorfii mortem7 doleo. Erat enim vir bonus et eruditus.
De Daniae rege impellendo, ut aliquid tentet pro domo Palatina, probo Excellentiae vestrae consilium; nihil nocebit experiri. Caeterum videtur ille rex, ut vectigalia sua tueatur, ad amicitias Hispanicas ac Austriacas multum respicere.
Quod in Suedia confecere Batavi8, non ita multum esse arbitror. Sed tamen e re erit, quam latissime de eo famam spargi. Poterit id pro fraeno esse iis, qui nobis male volunt.
Regina mater Suedica an nupturiat9, brevi videbimus.
Nihil ex Gallia pro Hornio10 sperandum erit, quamdiu pendebit de foedere deliberatio11.
Marinus12 mirum in modum in singulis ad me literis conqueritur multo a tempore nihil sibi mitti, unde onera sustineat. In talibus ac tam necessariis cunctatio saepe magnum adfert detrimentum dignitati publicae.
Qui hic pro principe Thoma est, abbas est Busquettae13. Videtur autem, qui in Italia fuit, exercitus Gallicus hac hyeme haesurus circa Genevam.
573
Catalani XL sibi fecere rectores et auxilium navale a Massilia exspectant.
Deum serio rogo, ut Excellentiae vestrae omnia det quam prosperrima.
Excellentiae vestrae singularis observantiae
cultu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 20 Octobris 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae comitis 16/26 Octob. 1640.