Illustris domine,
Et gaudeo et doleo. Gaudeo, quod recte in Suediam veneris quodque mei memoriam et quidem mihi tam faventem retines. Doleo, quod, hic cum esses, animum tibi addictissimum non pluribus rebus testatum potuerim facere. Sed etiam absens absenti impera, siquid est, in quo usui esse possum. Rogo autem me excellentissimis et illustrissimis regni rectoribus2 commendes ac, siquid est, quod adjicere possim ad ea, quae feci hactenus, id ut norim.
Quotidie aliquid reperio, quod addam Gothicis ac Vandalicis antiquitatibus3; spero opus fore nec inutile nec ingratum.
Deus, illustrissime domine, salvum te sospitemque cum propinquis et amicis omnibus servet.
Illustritati tuae devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10/20 Octobris 1640.