Illustrissime domine,
Cum injecta mihi sit suspicio literas cera signatas saepe hic recludi iterumque obsignari, ita ut aperturae vestigium nullum appareat, in hac epistola ad magnum cancellarium2 impressi signum in eam materiam quae minus revelli posse creditur aut, si revellatur, facilius semet prodat. Rogo igitur observet Excellentia vestra, an fractura ulla conspiciatur, epistolam reseret, legat ac magno D. cancellario mittat.
598
Retinui hic de pecunia semestri Gallica tantum, quantum mihi pro semestri salario debebatur, cum a D. Spiringio3 nec rem nec certa promissa acciperem, secutus exempla ante me legatorum ac consensum tacitum magni D. cancellarii. Ea de re epistolam meam Gallicam accipiet Excellentia vestra, nisi jam acceperit4. Spero me favore Excellentia vestrae facile impetraturum, ut id, quod feci, etiam necessitate cogente boni aequique consulatur.
Ero semper, illustrissime domine,
Excellentiae vestrae cultor observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Novembris 1640.