eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    596

    4909. 1640 november 3. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Quominus ad regem datus mihi sit aditus, obstitit regis secessus Versaliam, ubi cum est, omnia ab se negotia relegat, post id vero festi dies continui quatuor, quibus finitis spero me perfecturum quae mihi sunt mandata.

    Mileraei et Castilionaei2 copiae manent circa fines, in quibus bellatum est; Hallerius3 in Lotharingiam eique proxima se confert.

    Durant motus Catalanici et sexaginta ferme hominum millia, qui pedibus militent, equitatus quoque nonnihil in armis est. Contra eos rex Hispaniae dicitur tres mittere exercitus; dictus est et ipse eo ire, sed nunc etiam Madritii haeret. Si motus isti foveri possunt, haud dubie magnas inde occasiones Galli habebunt res suas promovendi. Cepere etiam naves longas aliquot Hispanicas Catalani.

    Dum haec scribo, mittit ad me statimque ad me venit Chavigniacus4. Quod attulit scribique a me voluit hoc fuit. Mirari regem jam per menses ferme octo trahi negotium de prorogatione foederis Hamburgi5. Sperare, quantum videtur, regni Suedici rectores6 posse aliquid conditionibus adjici in commodum Suediae ac literis hinc missis ipsos ac D. Salvium7 in ea spe ali. Regem autem nihil posse adjicere ad ea, quae antehac praestitit; non pati tot onera regni sociorumque ipsi incumbentia. Quare velle se id pro certo haberi in Suedia ac ipsum8 sine mora longiore certum fieri de voluntate rectorum Suediae super foedere. Si placeat id produci, multum in eo momenti fore ad obtinendam bonam pacem. Si aliter ipsis videatur, tempus esse, ut hoc quoque rex norit et ex eo suas res ordinet. Nullam majorem esse pacis moram, quam quod hostis inter Galliam Suediamque dissidium speret. Totus autem sermo ita dirigebatur, ut satis intelligerem me notari, quasi Suediae significem majora quam antehac posse obtineri. Addebat, si seorsim pax facienda sit, regi Galliae ad id faciliores quam aliis vias patere.

    Dixi ego habere me literas ad regem9, quas ipsi brevi sim daturus, grave jam pridem Suediae esse hoc bellum tantis in ipsos coactis hostium viribus hoc maxime anno et praecedente. Verum quando id negotium D. Salvio mandatum sit, me nihil amplius habere quod dicam; sed perscripturum fide optima, quae ab ipso didicissem. Ita discessum est.

    De rebus Britannicis nihil certi judicare possumus, priusquam finis appareat futuri in Anglia parlamenti10.

    De Italia nihil audimus nisi veniam precatos legatos Taurinorum11 apud viduam principem12, et Mazarinum in ea urbe morari ad plene constituendam pacem.

    597

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae bono Suediae orbisque christiani secundet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Novembris 1640.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 651; Oxenst. Skrift. 2. afd. IV, p. 81; gecit. in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 257.
    2 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, en Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, beiden maarschalk van Frankrijk.
    3 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    4 - Léon Le Bouthillier, graaf van Chavigny, staatssecretaris van buitenlandse zaken.
    5 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd; zie Du Mont, Corps Dipl. t. VI. I, p. 207vv. Betreffende de onderhandelingen hierover zie men ook nos. 4892 en 4938.
    6 - Zie voor hun namen no. 4461, n. 3.
    7 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant in Hamburg.
    8 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk ‘ipse’ en vervolgens ‘certus’.
    9 - Bijlage no. 16.
    10 - Het ‘Long Parliament’ kwam 13 november bijeen.
    11 - Zie bijv. Claretta, Storia della reggenza I, p. 718.
    12 - Christine de France, hertogin van Savoye.