eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5251. 1641 juni 29. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cardinalis Hispanus castra Gallica ad Airam frustra oppugnavit. Itaque manet obsidio et bene procedit et excurrentes Galli pontem Aventinum cepere.

    Sedanum rediit Guisius cum centuriis quatuor, cumque ad Arlonum se posuisset Lam-

    372

    boius2 cum quinque millibus militum aut amplius, Castilionaeus3 metuens, ne ab ipso et a Sedanensibus interciperetur - et dicuntur in ipsius caput capta fuisse quaedam consilia -, transiit Mosam castris ad Tarsiacum4 positis, ita tamen ut eis Mosam relinqueret qui instarent caeptis operibus. De duce Lotharingo variae sunt suspiciones. Nam iussus se adiungere Castilionaeo moras parum probabiles interiecit. Qua de causa rex pecuniam exercitui eius - is est bis mille peditum, equitum totidem - destinatam retineri iussit. Videtur dux, postquam regia pecunia refecit exercitum recepitque et munivit Lamottam, id nunc moliri, ut extra bellum sibi esse liceat, nisi et peius aliquid latet. Magna enim ei offerre dicuntur caesariani. Duci Bulionio rex aliqua proposuit ad pacem pertinentia. Sed iis, ut videtur, irritis mandatum accepit Castilionaeus omnia in Sedanum hostilia faciendi.

    Dux Longovillanus militem, quem in Germaniam ducat, aegre reperit; idne communibus rebus obstet, multum metuo.

    Ad Tarragonam res minus prosperae Gallis, nam et feliciter erupere qui in oppido sunt et mari damnum non leve acceptum est, Fernandini5 classe recens aucta adiectis XX partim navibus longis, partim galeonibus. Et metus est, ne ex his adversis Catalani, qui praesidiis Gallicis non tenentur, ad Hispanum se rursus transferant. Marescallus Breszaeus6 priusquam eo eat, speculari vult eventus, filius autem eius marchio7 ivit Rupellam, ut cum viginti navibus et legatis, qui hic fuere,8 Portugalliam petat. In Italia nihil fit neque bene succedunt conatus in tractu Ruscinonensi.

    Helvetii adhuc laborant, sed frustra, ut arbitror, ad eximendum bello comitatum Burgundicum. Galli autem et Helvetiorum protestantes laborant, ut agrestium circa Bernam tumultum compescant in tempore, ne latius serpat metuendum civitatibus exemplum. Querelae enim ubique sunt adversus praefectos et nova onera. Rhaeti autem Gullerum9 vetuere cum eo quem collegit milite ad Gallos ire exspectantque Falkirchae missos a Tiroli, ut quae habent cum Austriacis controversa componant. Ad conventum autem universi corporis Helvetici, qui Badae habetur,10 mittit imperator, ut cum iis de pace per Germaniam constituenda agat.

    Catalanorum legati duo hic manent, duo in patriam redeunt.11 Hispani in agrum circa Bononiam, quae non longe a Caleto est, irrupere non sine Gallorum metu ab ea parte.

    Literae VIII Aprilis scriptae Constantinopoli12 me docent naves longas quinquaginta, saicas quas vocant, octoginta mari ire contra Asacum, terra vero ingentes copias a Turca Tartaroque. Ubi sit is, qui mortui sultani Mehemedis filium13 se dicebat, ignoratur. Chamus autem Precopensium Tartarorum14 Osmanici se dicens sanguinis imperium Turcicum, si forte Ibrahimus15 sine virili stirpe, quam nondum habet, decedat, ad se venturum sperat.

    373

    Cardinalis Hispanici exercitus ad XVIII est millia. Pervenere Galli ad vallum exterius operis cuiusdam lunati. Urbem Airam octodecim machinis verberant. Morbi grassari per aestivos calores in castris et Gallicis incipiunt et Hispanicis.

    Deus etc.

     

    Lutetiae, XIX/XXIX Iunii MDCXLI.

     

    Cardinalis Hispanus nunc Teruanae est. Rex Rhemos proficiscitur. Crescit metus a duce Lotharingo. Cepere Galli in Lucemburgico solo arces Florenvillam et Cheniacum, castellum ex humo Vullerium nomine, non longe ab Atrebatum urbe castellum alterum Clusam nomine.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Itinera exercitus Gallici in Belgio. Lotharingus licet regi conciliatus, suspectus tamen. Ad Tarragonam res ex parte Gallorum infeliciter gesta. Auxilia Lusitanis decreta. Helvetii comitatui Burgundico neutralitatem concedi curant. Tumultus agrestes Bernatensium. Turcica nova. Dura Airae obsessio.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 29; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 77. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 137 no. 380.
    2 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    3 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    4 - Bedoeld is Torcy in de Ardennen.
    5 - García de Toledo y Osorio, markies van Villafranca, hertog van Fernandina.
    6 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16).
    7 - Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    8 - Francisco de Mello en António Coelho de Carvalho (no. 5028 n. 6).
    9 - Johann Peter Guler von Weinegg (no. 5035 n. 8). Grotius ontleende het Zwitserse nieuws vermoedelijk aan de brief van C. Marin dd. 13 juni, no. 5227.
    10 - Landdag te Baden (30 juni - 23 juli 1641). De keizerlijke commissaris aldaar was Anselm von Fels.
    11 - De Catalaanse ambassade bestond sindsdien uit Llorenç de Barutell en Ramón de Guymera, terwijl Francisco de Gravalosa en Jaume (of Francisco) Bru naar huis terugkeerden; vgl. AE, CP Espagne, t. 20, f. 278, 324.
    12 - Ontbreekt.
    13 - Niet nader geïdentificeerd.
    14 - Behadir-Ghiraï.
    15 - Ibrahim, sultan der Ottomanen. Zijn zoon en opvolger Mohammed IV werd geboren op 2 januari 1642.