eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5353. 1641 september 7. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Diebus Augusti XXII et XXIII mari ad Tarragonam pugnatum est. Galli pulsi primum ad Caput Quercus, eius regionis promontorium, inde Massiliam se retulere. Hispani cum Genuatibus vectores commeatuum quantum voluere intulere in Tarragonam, inde ivere Barcinonem, eam urbem dum maris ex parte premunt, idem, ut creditur, facturi et terra. Videtur plane haec praevidisse cardinalis, qui marescallum Breszaeum2 ad res tam incertas ire noluit. Marchio autem Breszaeus, eius filius,3 ubi nunc sit, haud certo scimus. Sed quantum intelligimus, etiam Portugallia non erit extra periculum. Marescalli Breszaeus et Milleraius4 visi sunt non longe ab urbe Insularum, an ut metu obsidionis hostem illuc5 trahant, an ut improvisi castra adoriantur, incertum est. Cardinalis Hispanus aegrotat Corteraci; misit in Insulas triginta et quinque militum centurias. Beckius6 est, qui nunc castris ad Airam praeest famemque exspectat eius civitatis, quae iam equos quingentos salivit ad hominum alimenta. Alterum in aperto exercitum habet Lamboius7 cum Guisio, cui Melos8 aliquos ex praesidiis addit.

    De Conisio in Italia ambigua est fama.

    Dux Carolus9 ex Lutzemburgico in Lotharingiam rediit, ubi Granzaeus10 Spinale iam ob-

    493

    sidet nec ullus admodum locus Gallorum armis restiturus videtur praeter Lamottam etiam animis Lotharingorum aversis a duce, ideo quod eos tributis gravibus praedisque exhauserit. Cantecroia11 et consilium ducis Sirici sunt. Bassea a Gallis strenue munitur missis in id centum millibus scutatorum. Armenteriae etiam imminent Galli, quam et captam sunt qui putant.

    Regina mater12 Duberniae ventos exspectat, ut mare transeat. Ex regis Britanniae absentia novi in Anglia motus timentur. Clausi sunt Hiberniae portus, ne quis inde exeat miles in Hispani usus.

    Palatinum negotium veteribus artibus trahit imperator. Parlamentum Angliae pro ea causa verba dat liberaliter, de pecuniis nihil definit nec facile definiturum putatur.

    Comitatenses Burgundi Mediomatrices,13 Tullos, Viroduni terras infestant. Classis Hispanica quae nunc Barcinonem premit XL galeones habet, naves longas XXX, fustas et brigantinas complures.

    Deus [etc.]

     

    Lutetiae, XXIX Augusti/VII Septembris MDCXLI.

     

    Cancellarius Franciae14 adiit parlamentum urgens damnationem absentis ducis Guisii cum bonorum confiscatione.

    In Italia marchio Villa15 principis Thomae milites Chierasco insidiantes clade affecit, qua mortui dicuntur octingenti, vulnerati quingenti. Exercitus regis sub Breszaeo et Milleraio pariter facere dicuntur XXX millia, Guisius cum Lamboio habere X millia, Beckius sex militum, rusticorum quatuor millia. Regii iussi alimenta secum ferre in octo dies, quasi in Belgicam irrupturi. Granseio datae equitum alae ex Alsatia duae. Melos Insularum urbem custodit. Principi Roberto16 ab imperatore plena data est libertas.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Victoria navalis Hispanorum ad Tarragonam. Airae retinendae spes exigua. Lotharingica. Palatini causa a parlamento per literas, non vero per pecunias agitur. Varia nova.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 43; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 97. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 154 no. 393.
    2 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk en zwager van Richelieu (no. 5142 n. 16).
    3 - Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9), was op 26 juli van La Rochelle afgezeild naar Portugal.
    4 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye (no. 5101 n. 7).
    5 - De beide copieën geven: illius.
    6 - Johann von Beck (no. 5140 n. 19).
    7 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    8 - Francisco de Mello, graaf van Assúmar, markies van Tor de Laguna (no. 5041 n. 17). Tot in juli 1641 was hij Spaans extraordinaris ambassadeur te Regensburg en bevorderde hij onder meer de versterking van het Spaanse leger in de Zuidelijke Nederlanden; vgl. Cuvelier-Lefèvre, Aff. des Pays-Bas III, Register i.v. Hij bevond zich nu nabij Rijssel; zie infra, postscriptum.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    11 - Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix (no. 5041 n. 7).
    12 - Maria de' Medici.
    13 - De bewoners van Metz.
    14 - Pierre Séguier (no. 5073 n. 17).
    15 - Guido de Villa (no. 5273 n. 14).
    16 - Ruprecht van de Palts bevond zich sinds oktober 1638 in keizerlijke gevangenschap.