Excellentissime et illustrissime domine,
Rex ad Sancti Germani est, Ruellae cardinalis, exercitus sub comite Guisio2 partim in Bononiensi agro, partim in Picardia. Airae obsidio durat, non levi obsidentium incommodo. Dux Carolus3 apud Sarbrucam est, misit suorum militum quosdam, qui iuncti caesarianis Granseium4 a Dieusae obsidio retrahant. Gillo Hasius et Sparrius5 Hohentvilae quidem minantur, sed creduntur alia habere consilia latentiora. E Brisaco egressi Galli viginti ad militem conscribendum a quadraginta Lotharingicis capti sunt. Videtur dux Carolus suis hyberna quaesiturus in Palatinatu Inferiore. Nanciaci quidam capti sunt prodere duci Carolo urbem voluisse suspecti. Ex Lucemburgico miles Metensem agrum populationibus incursat. Hazfeldius6 creditur cum Saxonicis se iungere contra Erfurtum.
619
In Italia Demontium oppidum cepere Galli XXII Octobris. In eadem Italia principes non miscent quidem se bello inter papam et Parmensem,7 sed huic clam favent; imo et dux Etruscus8 iter per suas terras dedit Parmensis militi, non etiam militi papae. Est quidem contra feudi leges quod fecit Parmensis, cum munivit loca ducatus Castri, sed praegravat odium Barbarinorum eum principatum domui suae spondentium et ut eo perveniant id agentium, ut Parmensem cogant omne aes alienum - habet autem permagnum - praesente pecunia expungere. Papa promulgato edicto XXVI Octobris9 omnes, qui opem Parmensi ferent, subiicit excommunicationi maiori ipso facto, addito rebellionis crimine in eos, qui subditi sunt papae. Milites Parmensis discedere a militia iubet liberatque eos sacramento.
Barcinonenses magnificos paratus faciunt, quibus excipiant marescallum Breszaeum10 pro rege ipsis praefuturum. At Hispani saucios et aegrotos in Ruscinonensi agro et Catalania in Valentiae terras deportant sufficiuntque alios, maris compotes, dum nondum adest classis Gallica, quam hyems impedit. At marchio Breszaeus11 ex Portugallia Rupellam appulit cum sua classe, ita ut rex novus Portugalliae nulla iam mari auxilia nisi Batavorum habeat.
In Scotia atrox detecta est coniuratio ad trucidandos marchionem Hamiltonum12 et alios quosdam magis fidos regi quam populo placeret; rex ipse vetitus cum solito comitatu venire in parlamentum. Videtur plane ibi primum, deinde et in Anglia res rursus ad arma et vim redire. Hic in Gallia fit nova cohors ex Anglis, ad quam duae centuriae venere; exspectatur pars reliqua et supplementa ad cohortem alteram veterem.
Galli novum castellum ab Hispanis in Lutzemburgico structum Riennam nomine ceperunt. In magna exspectatione est Gallia de iis, quae aguntur Goslariae,13 de iis, quae in Angliae parlamento constituuntur super re Palatina et de federe Batavorum cum Anglia14 novisque nuptiis, quae inter filiam principis Arausionensis et filium regis Angliae15 cudi dicuntur.
Deum rogo [etc.]
Lutetiae, XXXI Octobris/IX Novembris MDCXLI.
Habet dux Carolus suorum bis mille equites, pedites mille, Erlachius16 totidem pedites, equites sexcentos, cum quibus castellum ex humo excitavit Rheno incumbens ad Suaderlocum.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Lotharingica. Ethrusci maior in Parmensem favor quam [in] pontificis causam. Expeditiones in illis terris. Catalaunica. Coniuratio in Scotia contra regis asseclas.