eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5457. 1641 november 9. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Valde cupio intelligere felicem Torstensonii2 adventum in castra, deinde quid sit quod agitur Goslariae;3 est enim ea res hic in suspicione. Et video verum esse quod coniectat ill. Dom. vestra Hassos ad Milandri4 consilia redire, id est sine periculo hospitia sibi quaerere lucrosa. Multum desideramus omnes intelligere quid parlamentum Angliae, quod nunc iterum coiit, decreturum sit super negotio Palatino. Cruciat me nova coniuratio Scotorum contra marchionem Hamiltonum5 et alios, suspiciones ibi in ipsum regem non obscurae; quae omnia ne rursus in vim erumpant et ex Scotia contagium in Angliam transeat, anxie metuo. Stella6 Basileae manet. Agere eum multa cum Bavaricis constat. Quae ea sint, non aliter quam per coniecturas ex priorum temporum rebus ductas7 assequi possumus. Illud ego pro certo habeo, quamdiu Anglia nullo cum Gallia federe illigatur, nihil Galliam facturam, quod e re sit domus Palatinae.

    Dux Carolus8 suum militem cum caesariano misit ad detrahendum a Dieusae obsidio

    616

    Granseium.9 Et quadraginta Lotharingici Gallos nobiles XX e Brisaco egressos captivos fecere. Cum adhuc incerta essent ducis Caroli consilia fine Septembris, frater eius Nicolaus Franciscus,10 qui apud imperatorem est, protestationem ediderat pro se domoque sua contra ea, quae Carolus cum rege Galliae egerat.

    In literis ad iter pro Batavis11 nulla erit mora, si eo contenti sunt Batavi, quo olim contenti fuere. Quid vero Batavorum in Angliam legatio12 portatura sit, id ad res communes plurimum refert et eius, quicquid disci potent, discere avebo. Danorum cum iisdem Batavis controversias video magis suspensas esse quam finitas et e re magis Danorum quam Batavorum, qui, quamdiu cum Hispanis bellandum habent, multa ab aliis dura coguntur perpeti.

    Aira adhuc defenditur nec carent incommodis suis obsessores. Rex ad Sancti Germani est, Ruellae cardinalis; sub Guichio13 exercitus partim circa Bononiam, partim in Picardia. Galli Demontium in Italia, in Lucemburgico vero castellum noviter Hispanis structum Riennam nomine ceperunt.14 Neque tamen id obstat, quominus e Lucemburgico miles Metensem agrum incurset gravi populatu. Et Gillo Hasius15 sub specie obsidendae Hohentwilae alia occultare consilia creditur.

    Marchio Breszaeus16 cum sua classe, quae in nullo usu apud Portugallos fuit, Rupellam rediit. Neque Batavos hyems multum ibi agere permittet. Eadem hyems impedit, quominus turbetur Hispano possessio Catalanici maris, per quod tum ex Catalania, tum ex Ruscinonensi tractu aegrotos et saucios in Valentiae provinciam deportant Hispani et recentes alios sufficiunt suo arbitratu. In his malis non omittit Barcinonensis civitas magnas facere impensas ad excipiendum marescallum Breszaeum17 regio nomine illuc venturum.

    Papa non modo Castri urbem obsidet, sed et edictum edidit,18 quo excommunicatione maiore ferit omnes, qui ope aut consilio aderunt Parmensi addito rebellionis crimine in eos, qui subditi aut vasalli sunt Romanae Sedis. Milites Parmensis a militia revocat et sacramento solvit. Rex hic ad pacem ibi constituendam laborat, ut et Italiae principes, proniores in Parmensem odio Barbarinorum, qui principatum Castri domui suae appetunt ideoque Parmensem cogere volunt ad impossibilia, id est ad solvendum praesenti pecunia ingens quod habet aes alienum. Dux Ethruscus19 ita in hoc bello se medium gerit, ut tamen per terras suas iter permiserit Parmensis, non et papae militi. De Portugalliae rebus in neutram partem quicquam constituturus est papa, cuius auctoritas non apud Hispanos minus quam apud Gallos arctis limitibus constringitur.

    Dux Bulionius, si pecuniam magis quam gloriam et posterûm securitatem respicit, poterit se liberare aere alieno et annuos suos reditus facere maiores. Caeterum hucusque nihil eius rei actum est.

    617

    Milites quidam ex Anglia huc venere ad faciendam cohortem novam et supplendam veterem.

    Hatzfeldius20 cum Saxonicis ire contra Erfurtum creditur. Nescio an verum sit quod dicit Choisiacus21 regis exercitum apud Sastadium esse quater mille equitum, peditum bis mille.

    Imperator in suo Viennam itinere praeter Bavarum etiam archiducissam Claudiam22 vidit, credo ad conficiendum si quid in Rhaetia restat libertatis.

    Deum rogo, uti res has turbidas aequa pace componat ac ill. Dom. vestrae semper sit propitius.

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9 Novembris MDCXLI.

     

    Sunt duci Carolo bis mille equites, pedites mille. Erlachius23 mille habens pedites, equites sexcentos castellum fecit in ripa Rheni loco, cui nomen Suaderlaco.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 6/16 Novemb. 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 305. Gedrukt Epist., p. 694 no. 1535.
    2 - Lennart Torstensson (no. 5176 n. 4) kwam pas eind november bij het leger aan. Het volgende ‘in castra’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    3 - Sinds 7 oktober confereerden te Goslar onderhandelaars namens de keizer en Braunschweig-Lüneburg.
    4 - Peter Melander, graaf van Holzapfel (no. 5419 n. 9), was tot eind juli 1640 generaal van het Hessische leger; daarna begaf hij zich in dienst van Palts-Neuburg.
    5 - James, markies, later hertog van Hamilton (1606-1649); vgl. DNB XXIV, p. 179-183.
    6 - Johannes Tilmanus Stella, vertrouweling van Richelieu (no. 5283 n. 3).
    7 - In de copie te Uppsala ontbreekt ‘ductas’.
    8 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    9 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11), belegerde Dieuze in Lotharingen.
    10 - François-Nicolas (1609-1670), hertog van Lotharingen. Zie voor het verdrag tussen Lodewijk XIII en Karel IV van Lotharingen no. 5083 n. 22 en no. 5374 n. 7.
    11 - Zie over de kwestie van de paspoorten voor de Staatse afgevaardigden ter vredesconferentie J.J. Poelhekke, Vrede, p. 37-97.
    12 - Deze ambassade vond niet plaats. Wel reisde in december 1641 Johannes Polyander van Kerckhoven, heer van Heenvliet (no. 4997 n. 3), namens Frederik Hendrik naar Engeland.
    13 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16).
    14 - Demonte nabij Cúneo gaf zich over op 23 oktober en Rienne in de Ardennen omstreeks 26 oktober. Vgl. Gazette 1641 no. 138, p. 809-812, dd. 7 november; no. 139, p. 816-819, dd. 8 november.
    15 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    16 - Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    17 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16), kwam pas op 23 februari 1642 in Barcelona aan.
    18 - In de Gazette 1641 (no. 139, p. 815v., dd. 8 november) is het pauselijk edict van 27 september 1641 tegen de hertog van Parma in excerpt gepubliceerd.
    19 - Ferdinando II de' Medici, groothertog van Toscane.
    20 - De keizerlijke veldmaarschalk Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11).
    21 - Jean de Choisy de Camp bevond zich op doorreis in de Republiek; zie ook no. 5453 n. 9.
    22 - Resp. Maximiliaan, keurvorst van Beieren, en aartshertogin Claudia.
    23 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15), bouwde het fort Schwaderlach.