Illustris domine,
In re marescalli Hornii2 nihil est, quod a Gallia desideremus. Sed a Bavaro quid responsum sit, nondum cognovimus.
Exercitus tam validus, quam nunc est Suedicus post adventum Torstensonii,3 hyemem inertem non patietur. Itaque videtur res ad praelium spectare. Nam ad obsidiones minus aptum est hoc anni tempus. Cum magnus cancellarius ad pacis negotium filium suum4 miserit, puto eum in spe aliqua esse pacis adipiscendae. Galli quantum poterunt nectent moras. Goslariae colloquia5 puto nondum esse abrupta. Verum rex Galliae non desinet et landgraviae praestare quae debet et Lunaeburgicos accendere. Rex, Deo sit gratia, firma nunc est valetudine, cardinalis mediocri et tuetur eam quibus potest modis, de quo dici forte posset
debet multas hic legibus aevi Ante suam mortes.6Periisset pridem, si quid in coelo valerent quae Madritii et Viennae fiunt preces.
681
Dux Carolus7 apertus iam hostis est Galliae et Guisio, cuius bona hic rex partim possidet, partim elargitur, dat annua Hispanus ducenta scutatorum millia, reginae autem Galliae matri8 tertio quoque mense XX eiusdem pecuniae millia. Videtur Guisius etiam hoc cum domus suae principe9 commune habere, quod matrimonii est desultor. Itaque Anna Mantuana Bruxellas it, ut eum sibi vindicet contra novam nuptam. Stella10 quae agit clam habentur. Palatini11 res ab Angliae decretis pendent. Sed dolens intelligo durare motus Hybernicos et eas esse vires, quae non facile opprimi possint, tum vero dissidia seri in parlamento ipsumque plebeium ordinem studiis scindi. Regina vero Angliae dolet abstrahi a se liberos suos12 neque ad conspectum suum nisi sub custodibus admitti. Princeps Robertus13 eorum, quae gerentur, ita erit spectator, ut peiorem fortunam metuendam non habeat, meliorem sperare possit.
Aira defensa fuit quamdiu potuit et magno hosti constitit.14 Hohentwilae obsessi feliciter erumpunt, obsessores in locis eminentibus machinas locant. Erlachius15 re infecta domum rediit. Granseius16 damni aliquid accepit; it in comitatum Burgundiae, Lamboius17 Mosam versus. Sperant autem Galli se et Perpiniano et Salza potituros per famem, cui causam datura sit Arzilleriana ista quam marescallus Bressaeus18 facit munitio. Dubito tamen. Pro Catalania autem magni fiunt paratus.
Tota Italia laborabit, ut Parmensis19 negotium ad pacem deveniat. Transamasanum comitem20 sponsalia ista bono ponent loco. Sed de cooptando eo comitatu in Fedus Batavicum difficile est negotium.
Elector Brandenburgicus21 eius est aetatis, ut de nuptiis cogitare et possit et debeat. Si rectores nostri reginam nostram ei vellent in matrimonium collocare, Suedici regni potentia a mari Balthico per Germaniam ad Batavorum viciniam se extenderet magnamque haberet auctoritatem et in Imperio et in Polonia et in toto orbe terrarum. Sed haec Deo et iis, quorum res in manu est, permittenda sunt.
Deus igitur et haec in bonum christiani orbis gubernet et pacem det et ill. Dom. vestrae omnia prosperrima.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XXI Decembris MDCXLI.
Lamegi episcopus,22 legatus Portugalliae regis, nocte post II Decembris Romam intravit.
682
Divertit apud legatum Galliae.23 A pontifice nulli ei honores habiti;24 sed vidit clam cardinalem Antonium.25 Veneta cum Turcis controversia durat. Muniunt Hispani et princeps Thomas in Italia Astam, Eporediam, arcem Galiani.26 Lamboiani milites LX a Gallis, qui in Bassea, partim caesi, partim capti sunt.