eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5513. 1641 december 21. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Cum intellexissem D. Davausium2 iniicere moram colloquio ad pacem quaesita causa ex titulis ducissae Sabaudicae,3 miratus sane sum ante colloquium deposci ab hoste concessionem iuris valde controversi, cum saepe disputatum fuerit, tutelae tales lege an testamento deferantur. Scripsi ergo ad D. Salvium4 posse extricari hoc negotium, si post nomen ducissae Sabaudicae ponatur ‘etc.’ et scripto testentur legati Suediae et Galliae aut etiam Daniae rex eo compendio ius ducissae ad tutelam illaesum servari. Videtur praeterea mihi imperator, quanquam hostis est, sponsor tamen esse idoneus diem, de quo convenerit, Hispaniae regi probatum iri. Verum ita res est, ut dixi saepe: eorum, qui plurimum hic possunt, interest bellum trahi.

    Qui in Hohentvila sunt, satis prosperas eruptiones fecere. At hostis in locis eminentibus

    684

    machinas locat. Erlachius5 autem nulla re confecta Brisacum rediit. Granseius6 damni aliquid accepit. Lamboius7 ad Mosam se fert.

    Sperant Galli per novam illam munitionem, quam Arzillerii facit marescallus Breszaeus,8 et Perpinianum et Salzam ita fame premi posse, ut brevi sequatur deditio. Ego dubito.

    In Anglia inter ordines atque adeo in ipso ordine plebeio video aulae artibus seri dissidia. Id forte ad alia mala prohibenda pertinebit, at non ad reprimendos Hiberniae motus aut restituendam rem Palatinam. Liberis regiis9 ad reginam Angliae aditus non datur nisi brevis et sub custodibus. Reginae Galliae matri10 rex Hispaniae, quanquam arcta satis re pecuniaria, dat ternis mensibus XX millia scutatorum, Guisio autem annua ducenta scutatorum millia. Anna Mantuana11 ad Guisium profecta est, ut eum sibi maritum vindicet contra novas quas ibi fecit nuptias.12

    Deus [etc.]

     

    Lutetiae, XI/XXI Decembris MDCXLI.

     

    Mitto pacta regis cum principe Monaeci13 a me emendata ex vitioso exemplari. Lamegi episcopus,14 legatus Portugallici regis, nocte post XX Novembris Romam intravit, divertit apud legatum Galliae.15 A pontifice nulli ei honores habiti; sed vidit clam cardinalem Antonium.16

    Veneta cum Turcis controversia durat. Muniunt Hispani et princeps Thomas in Italia Astam, Eporediam, arcem Galiani.17

    Lamboiani milites sexaginta a Gallis, qui in Bassea, partim caesi partim capti sunt.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Titulus ducissae Sabaudicae dandus pacis negotium moratur; Grotii consilium. Varia nova. Stipendia a Hispanis matri viduae et Guisio assignata. Portugallico legato Romae publici honores non habiti.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 59; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 126. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 174 no. 408.
    2 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux (no. 5001 n. 7).
    3 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    4 - No. 5515.
    5 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    6 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    7 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    8 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16), versterkte Argelès in de Roussillon.
    9 - De prins van Wales en Mary, James, Elizabeth en Henry Stuart.
    10 - Maria de' Medici.
    11 - Anna Gonzaga (no. 5218 n. 15).
    12 - Op 11 november 1641 was Henri de Lorraine, hertog van Guise, te Brussel getrouwd met Honorée de Glymes.
    13 - Onorato II Grimaldi (no. 5484 n. 7). Grotius' bijlage ontbreekt.
    14 - Dom Miguel de Portugal, bisschop van Lamego (no. 5028 n. 6).
    15 - François Du Val, markies van Fontenay, genaamd Fontenay-Mareuil (no. 5119 n. 34).
    16 - Antonio Barberini.
    17 - Asti, Ivrea en Galliano.