Illustrissime domine,
Lubens cognovi successus nostrorum in Holsatia et vicinis locis.2 E re fore arbitror causae horum consiliorum vulgentur, quas pro certo habeo fuisse non iustas tantum, sed et necessarias. Apud alias gentes facilius in nos invidia orietur quam pro rege Daniae miseratio. Verum qui invidetur, is rem habet.
Mitto rationes de quibus nuper scripseram,3 tum veteres illas quas cum domino Spiringio adaequavi,4 tum novas ab illo tempore ad hoc tempus. Posthac minora erunt impendia. Mitto etiam historiam cladis ad Dutlingam et rerum antecedentium, missam mihi a filio qui nunc apud Bavaros captivus est.5
39
Probo consilium quod Osnabrugae adhuc subsistit Excellentia vestra.6 Si futurum est ut abrumpantur colloquia, speciosum erit Suedis nullam culpae partem in eos posse conferri. Hic ad reficiendum exercitum infelicem satis lenti sunt motus. Pecunia aegre reperitur ob crebras seditiones.
Deus, illustrissime domine, labores Excellentiae vestrae bono Suediae et pacis prosperet,
Excellentiae vestrae inservire paratissimus obligatissimusque,
H. Grotius.
Lutetiae, 6/16 Ianuarii 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Joanni Salvio.