Frater optime,
Libellus hic diebus hisce ad me delatus est cum inscriptione tua, atque ita ad te mittendus fuit;2 continet gravem refutationem Heinsianae Satyrae et multa quae olim nemo impune scripsisset. Auctoris nomen ignoro, sed si quid coniectura valeo Sarmatam esse suspicor; quod si ita est fuerit sane non ignarus nostrarum rerum et venae poeticae non vulgaris, quod versus eius, quanquam sphalmatis et mendis foedati, abunde testantur.
Errata et addenda ad commentarios de Iure belli et pacis3 per liberos4 ad Blavium mitto, qui ubi quid certi mihi indicaverit rescribam. De liberis tuis si quid resciveris, fac me quaeso certiorem.5
Fomenta dissidii inter Guisios et Coliniacos manere mali mihi augurii instar est;6 nec minus illud quod de interceptis quae Lugduno veniebant litteris scribis.7 Defensionem ducis Parmensis8 hic non habemus; si exemplar miseris, curabo ut publice prostet. Quod de Gerwio9 scribis miror, et occasionem silentii si potero indagabo. Interea hic
139
Ordines Bataviae conventum dissolverunt10 ob privatas quorundam deputatorum causas, nulla fere re peracta, imo nec examinatis omnibus iis propter quos convenerant articulis, quod hoc rerum cardine in publicum posset esse exitiabile, nisi sub initium Martii iterum conventuri putarentur.De causis belli Suedici in Danos pauca intelligimus; prodiit hic libellus qui Prodromus defensionis Suedicae inscribitur,11 sed praeter verba et voces nihil solidi continet. Res Anglicae malo sunt loco. Archiepiscopus12 maximo in periculo capitis versatur; accusationes eius sunt atroces, vitio ei vertitur quod sine mutatione reipublicae verti non posset; arguitur et de concepto iuramento,13 in quo nihil mali video. Haec ut plenius cognoscas exemplar mitto.14
Postquam haec scripsi, adiit me dominus Utenbogardus dixitque Gerwium in litteris ad se datis gratias egisse quod filium suum ad te receperis,15 se vero proxime ad te de concordia ecclesiarum aliquid scripturum16 et Gerwii nomine gratias acturum, neque dubitare se quin Gerwius brevi idem facturus sit. Plura non addam, nisi quod omnia tua semper mihi curae erunt, sicut et hactenus fuerunt.
Deus interea te cum uxore, liberis et familia servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XV Februarii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Febr.
En in dorso: 15 Febr. 1644 W. de Groot.