Clarissime domine,
Sperant Galli Gravelingam in ipsorum fore potestate intra menses duos.2 Crescunt ducis Anguiani et marescalli Turenae exercitus et forte coibunt. Pugnas mari video neu-
527
tri triumphum dedisse.3 Plurimum refert quid Dano dicturi, quid deinde facturi sint Batavi, quorum magnae sunt mari vires.4 Ego hic ita causam nostram defendo, ut in nostrae causae societatem pertraham gentes omnes.5 Marescallis Hornio et Torstensonio itemque Conigsmarckio res gaudeo bene procedere.6 Nutans Rakoczius7 facile eo impelletur, quo spirabit aura a Constantinopoli;8 inde enim potissima pende[n]t consiliorum eius. Non dubito, quin ibi laboraturi sint Galli, ut aulam illam ad suas utilitates trahant, et iam pecuniam ad Rakoczium misere.9 Colloquium inter Suedos et Gallos puto brevi inchoatum iri; nodi enim, qui id morantur, non sunt inexplicabiles.10 Woldomarus videtur sine matrimonio domum rediturus.11Deus, clarissime domine, Claritudinem vestram sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXV Iunii 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.