Illustrissime domine legate,
Die hesterna hodieque Costerus, medicus urbis nostrae,2 Excellentiae tuae a multis retro annis poesi Belgica notissimus atque idem eminentissimae Dignitatis tuae cultor, convenit me filiumque,3 uti et ab uxore eius factum, de causa quadam quae Lutetiae agenda. Petrus ab Oorschot4 in negotiatione se Angolesmi exercuit triennio apud Christophorum Gangelt.5 Ubi vero id tempus exspirarat quo se obstrinxerat, a mercato-
552
re eo lis illi mota, vere quaesitis quantum intelligo argumentis, mercurialium more. Petit igitur obnixe Costerus cum coniuge, quia se is Petrus Oorschot, magisque eius frater, cognatione vel affinitate propinqua attingit, ut si advocatus eius vel ipse Orschotius Excellentiam tuam accesserit, consilio iuvare velis, quod officium eo gratius Deo fore arbitratur, quia et adolescens ille annis minor est quam ut suus esse possit et matrem habet viduam perhonestam.Dum sermo mecum seritur, animadvertere visus sum partibus adversis favere Heufdium, mercatorem Parisiensem,6 qui vel frater - filius tamen potius patruum putabat -, vel patruelis7 foret Heufdii, quem duxisse uxorem scirem filiam consularis Wittii,8 nunc ad Suecos legati, ex amitina coniugis meae natam.9 Aliud accessit, quod in Excellentiae tuae aedibus degeret Heufdius ex eadem familia;10 qui absque dubio faventior esset partibus Christophori Gangeltii. Costerus et uxor sic putabant, non ita grande id esse vinculum quod attineret Heufdios. Nam solum aliquid esse affectus ex eo posse, quod Christoph[or]us Gangelt, quicum Petro Oorschotio negotium est, fratrem habeat mercatori Heufdio famulantem.11 Quare neque me propter eum Heufdium, qui in tuae est Excellentiae familia, neque propter Heufdium, qui nostram cognatam Corputiam, sive Wittiam, legati Berkii12 privignam, duxerit uxorem, commendare eo minus oportere. Parui igitur, atque id lubens feci, quia bene volui semper Costero, ut optimo civi, et nunc etiam obstringor, quia - post excessum Verhoevii, Excellentiae tuae civis13 - uxoris meae, ut plurimum valetudinariae,14 curam ei committere non dubitavi.
Illustrissimae dominae coniugi et nobilissimae filiae a me, uxore filioque salutem plurimam adscribo. De nobilissimo filio Petro nihil addo, quia vixdum hora est, quod mecum est, ac se ipsum ad parentem velle ait scribere.15
553
Illustrissimae Excellentiae tuae cultor aeternum,
Ger. Jo. Vossius.
Amstelodami, 1644, III Nonas Quinctiles.
Ad filium scribere erat animus, sed ecce qui interpellent. Fiet id die Lunae proximo.16 Unum addo. Scire aveo ecqua intercedat notitia cum illustrissimo Polonici regis legato.17 Vir est doctus et quamquam inter Sueones et Polonos18 animus quodammodo hostilis esse solet, tamen antequam e Polonia pedem poneret, dixit se velle amicitiam cum Excellentia tua inire, nec id fore rege invito. Ita ex eo coram accepi. Nam prandi cum eo apud mercatorem Bartelottum19 meque domi invisit meae.20 Έϱϱωσο.
Adres: Illustrissimo domino Hugoni Grotio, serenissimae reginae et Suecici regni legato ad christianissimum Galliarum regem, Lutetiae Parisiorum.
In dorso schreef Grotius: 5 Iunii [sic] 1644 Vossius.
Opschrift in de copie te Oxford en in de Vossii Epist.: Hug(oni) Grotio.