Mi frater,
De Gravelinga spes omnes bonae sunt.2 Mensis adhuc unius labor restat. Sed principem Arausionensem nihil aliud quam spectatorem agere dolet Gallis. Avide exspectabo noscere3 quousque itura sit classis armata Batavorum, in septentrionem missa, quomodoque se gestura adversum Suedos et Danos. Regis Angliae res non optimae sunt4 et si in Hiberniam abit, evertet Anglorum pro se studia. Interim non Batavi tantum legati, sed et Hispanicus id quod Londinii est parlamentum pro vero legitimoque agnovit,5 non sine aliquo in res regis praeiudicio.
Miror in tanta edictorum copia non potuisse omitti privilegium in me latum6 contra XII tabulas.7 Signum id est esse ibi adhuc multos in nos male animatos. Dominum Utenbogardum velim leniter interpellari8 et promoveri omnibus modis editiones nostras.9 De
556
Cerizantio nihildum liquidi video;10 attamen mihi non metuo.Deus te, tuam tuosque servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Iulii 1644.
Seditio plebis adversum tributum ad nova aedificia nescio an plane exstincta sit; consedit sane ad reginae huc reditum, et parlamentum laborat, ut rationes inveniantur placandae plebi. De Gravelingae obsidione spes pulchrae. De quadringentis quos in urbem intromittere Picolominaeus voluerat, aegre XX penetrarunt; caeteri aut capti aut caesi. Et opera bene procedunt Batavis monstratoribus. Legati Hispanici nomine regnorum Castellae, Arragoniae et aliorum gravissimas Romam querelas detulere de aulae Romanae rapinis ad canonum eversionem comparatis.11