Excellentissime et illustrissime domine,
Motuum novorum, quorum fecunda est Gallia, maxime dum pupilli sunt reges, semina multis in locis apparent.2 Princeps Condaeus ivit ad retinendos in officio populos
764
Bituriges.3 Dux Guisius, metuens ex aura aliqua ad ipsum perlata,4 ne in carcerem coniiceretur, ad tutelam confugit ducis Aurelianensis et per eum reginae regenti est reconciliatus; alii ex hac urbe ad rura missi. Parlamentum huius urbis sperat se hoc tempore paulatim recuperare posse iura amissa.5 Dux Longovillanus dicitur iturus ad reginam Angliae, quae iam melius valet et, ut credo, veniet Fontem Bellaqueum, ut reginae regenti sua negotia commendet.6Bavari exercitum habere dicuntur ad XVIII millia.7 Tres alae a Beckio ad Bavarum missae pedites quosdam in Francothaliam, cuius obsidio timebatur, immisere, sed inde egressos conciderunt aut dissiparunt Galli. Quorum nunc consilia adversus Magontiacum ire dicuntur, missis eo a marescallo Turenae quater mille equitibus, mille musquetariis. Espenianus Philippiburgum custodiet. Arnaldus sex millia ad ducem Anguianum pertulisse dicitur quidem, sed populi per quos transiit, dicunt non plures esse tribus millibus. Tubadelius quosdam hostium intercepit. Navis autem Gallica, res belli ferens, mersa ex nimio onere non procul Brisaco. Est in exercitu Gallico multum pecuniae; disciplina castrensis melior quam unquam, admirantibus Germanis. Et inde annona bene vilis, maxime ab Argentorato et Francofurto, cui urbi libera commercia. Spirensi autem collegio liberam iurisdictionem dux Anguianus permisit. Quodsi ita pergunt Galli et rebus ostendunt se non ad dominatum venire, sed at tutelam Germanicae libertatis, poterunt et alias Germaniae civitates ad suas partes allicere. Haec cognita in conventu qui est Francofurti commoverunt animos. Et episcopus Wurtzburgensis nihil malle dicitur quam ut per aequas cum Gallia conventiones gravibus exactionibus Bavaricis se et suos eximat. Caesariani de maiore ac pleniore ordinum conventu Ratisbonam indicendo loquuntur.
De Taragonae obsidio bene sperant Galli. Cardinales in conclavi priusquam papam eligant normas quasdam faciunt politici regiminis. Utinam et quae in ecclesiastico sunt regimine vitia corrigant, ne aliquando reges cogantur eos docere, quid sit ipsorum muneris. Dux Vindocinensis est Venetiis. Ab Hispanis pecunia non ita magna venit Romam, promissa multa. Hispani ex Ticino multas machinas produxere et incipit eorum exercitus apparere ad Novariam, princeps autem Thomas creditur non omisisse cogitata de Bremo.
Elector [Palatinus] priusquam in Angliam iret,8 signavit foedus quod inter Anglos et Scotos factum fuit.9 Conditiones pacis quas parlamentarii offerunt regi, Joachimius,
765
Batavorum legatus,10 ait tales esse, ut nemo sit futurus vir bonus et prudens qui eas ad regem deferre audeat. Rex Angliae in occidentali parte regni sui habet XXX hominum millia, nec longe ab ipso abest princeps Robertus cum exercitu non spernendo apud Bristolium. Essexius in arctum reductus dicitur a regiis, at parlamentarii aiunt a Plimutho ei venire commeatus mari; addunt ire contra regem Mancestrium cum equitatu,11 Wallerum vero cum novo peditatu conscripto in Cantio et Sudsexia12 et copiis quae in septentrionali parte fuerant. In qua parte nihil regi restare aiunt praeter Novi Castelli oppidum, quod obsessum est, Lattamum et in Lancastria Leverpolam. Obsidio Bamburiae in comitatu Oxoniensi erat derelicta a parlamentariis, ut inde Walleri copiae augerentur; obsidio vero ad Pontemfractum et ad Cnaselburgum in Eboracensi tracru durare. Middeltonius non longe erat ab Excestria. Archiepiscopus Cantauriensis rursum auditus fuerat. Legati Batavi nihildum responsi acceperant et dubitabant, an discedere deberent;13 redditae tamen naves quaedam sunt quae ereptae fuerant Batavis, et placet parlamento restitui commercia exceptis iis quae bello serviunt et aliis rebus quibusdam. Sabranus, Galliae residens, conquestus apud parlamentum de damnis quae Galli mercatores per hoc bellum civile paterentur, dixit se hac de causa iturum ad regem.Flandriae, quae proprie sic dicitur, ordines convenerunt, et forte ad res novas concitatu Gallorum consentirent, nisi arcibus et magnis praesidiis impedirentur. Mittuntur ex eadem Flandria res necessariae in urbem Sancti Audomari.
Cardinalis Mazarinus ad Fontem Bellaqueum non ibi divertit ubi Riceliacus solebat, sed in ipsa arce prope reginam.14
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet,
Sublimitatis tuae cultor adstrictissimus devotissimusque,
H. Grotius.
Lutetiae, XIV/XXIV Septembris 1644.
Copiae missae a praefecto Neapolitano, cum prope ad Romam accedant, suspectae sunt iis cardinalium qui non sunt partis Hispanicae. Classis Gallica ad Tarragonam, quae erat longarum navium XII, aliarum XVII, aucta est sex longis, aliis quindecim. Ex terra machinis sexdecim oppidum verberatur. Rex autem Hispaniae ex Tortosa et ex Canisio
766
ad Iberum15 nititur subvenire obsessis. Brisacenses milites intercepere pulverem tormentarium et pecunias quae sub praesidio militari a Felinga Friburgum veniebant. Marchionis Sancti Chaumontii mors hic nuntiata et vulgata fuit ex opinione, non ex vero.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Motus in Gallia. De Condaeo. Guisius reconciliatus. Alii exules. Parlamenti spes. De Longovillano et regina Angliae. Res prospere et callide a Gallis in Germania gestae. Hinc acta in conventu Francofurti. Caesareorum sermones. De Taragonae obsidio. Querelae contra papam. De Vindocinensi. Hispanorum pecunia rara Romam venit. De bello in Italia; de civili in Anglia plurima. Galli queruntur apud parlamentum. Flandrica. De Mazarino. Suspicio Romae de Hispanis. De obsidio Tortosae. Brisacensium praeda. Rumor falsus de morte Sancti Chaumontii.