Serenissima regina, domina clementissima,
Cum ab Osnabruga nihil ad me pertinens acceperim,2 paro me itineri in Suediam,3 ut augustae Maiestati tuae ea quae in hac legatione gesta sunt, renuntiem.4 In Italia ab armis abstinetur arcana pactione.5 In Catalania bellum est ad Rosas, quas obsidio premunt Galli,6 dum Hispanorum apud Siciliam et Neapolim naves metus a Turca detinet. Ad Rhenum iturus est cum novis copiis dux Anguianus exeunte, ut puto, Maio, nec ante dux Aurelianensis in Flandriam.7 Cum pontifice Gallis male convenit;8 revocatur ob id inde legatus.9
652
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, vitam, valetudinem et res Maiestatis tuae prosperet,
augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
H. Grotius.
Lutetiae, XII/XXII Aprilis 1645.