614
Illustrissime et excellentissime domine,
Literas Excellentiae vestrae et illas priores et has posteriores datas XXVII Februarii vetere Calendario recte accepi. Miror Gallos legatos excusatione uti maluisse quam non admittere quod excusandum esset.2 Quod eius factum est, casu fieri non potuit, neque credibilis est promissi recenter facti oblivio.3 Puto eos voluisse praecerpere gloriam curae pro Germanica libertate, ut Suedi aut eorum vestigiis cogantur insistere, aut odium subeant desertae causae propter quam arma suscepta dicuntur.4 Quae Germani Gallis responderunt, videntur mihi non iniqua.5
Ego iussus reginae nostrae literis, quarum exemplum Excellentiae vestrae misi octavo ante hunc die,6 valedixi reginae regenti,7 sed cum regina propius me venire iubeat nec locum designet, rogavi rogoque iterum Excellentiam vestram, ut aut eius beneficio discam quid gratissimum sit futurum reginae, aut consilio instruar quod mihi iter capiendum sit,8 et si Osnabrugam, ut literas habeam tuti itineris a legatis eorum per quorum
615
terras mihi erit transeundum. Gaudeo Germanorum principum et civitatum legatos adesse frequentes9 et Ansiaticam controversiam conquiesse.10Deus, illustrissime et excellentissime domine, Excellentiam vestram sospitet,
Excellentiae vestrae perpetuo serviturus ipsius merito,
H. Grotius.
Calendis Aprilibus novi Calendarii anni 1645.
Adres: Illustrissimo excellentissimoque domino/domino Johanni Oxenstiernae, reginae regnique Suedici senatori et summa cum potestate ad pacem legato, etc., libero baroni in Kymitho, etc.
Bovenaan de brief in de copie te Dresden: Joanni Oxenstiernae.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernae, plenipotentiario.