Magnifice et generose domine,
Accepi Magnificentiae vestrae literas, tam illas quibus significat se regiae Maiestatis mandata accepisse ut valediceret reginae regenti, quam etiam alteras e quibus constat id executioni datum. Distuli responsum meum tanto tempore, expectans aliquam huiusce rei notificationem e Suecia. Verum iam inde ab ingressu huius anni nullas literas domo accepimus,2 adeo quidem ut nondum mihi liqueat quid consilii sim daturus Magnificentiae vestrae in itineris proposito. Scripsi tamen huius rei causa ad parentem.3 Ubi responsum accepero, communicabitur. Interea velim scire, ubi Magnificentia vestra constituerit domicilium suum figere?
Electorales legati iam comparuerunt, Moguntini 10 et Brandenburgici 14 huius mensis.4 Etiam aliorum statuum deputati in maiore, quam antehac, numero adsunt.5 Expectamus, si non ambos, alterum tamen legatorum Gallicorum,6 ut ante in commune consulamus quam propositiones brevi exhibendae prodeant.7
665
In Suecia, ut literae privatorum Calmaria missae docent, omnia in prospero sunt statu. Irruptio Danorum e Norvegia in Varmelandiam pagos aliquot rusticorum afllixit. Quam generalis vigilum praefectus baro Steenbock mox non modo repressit, sed etiam adhuc in Norvegia ulciscitur.8 Generale directorium rei maritimae obtinebit hac aestate dominus Rynningius, generalis gubernator Livoniae,9 qui futuro mense soluturus creditur e Suecia cum instructissima classe. Generalis rei armamentariae praefectus, dominus Vrangelius, paratam iam habet Vismariae classem 22 navium.10 Quot admiralis Anckerhielm Gotheburgi habeat, nondum certum mihi est.11 Koningsmarkii copiae accrescunt in hospitiis Bremensibus.12 Vrangelius Rensburgum obsidet.13 Andersonius in Silesia pro lubitu vagatur.14 Dominus Torstensonius victoria utitur in Moravia et Austria. Cepisse creditur propugnacula ad pontem Viennensem.15 Utinam Gallia a sua parte occasionibus eiusmodi fortiter immineret; obtineremus Dei beneficio, qualem optamus, pacem honestam et securam.
Deus fortunet foederatorum regnorum conatus et conservet Magnificentiam vestram diu incolumem,
Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
[J. Oxenstierna Axelii].
Osnabrugis, 17 Aprilis 1645.
In dorso staat: Osnabrugis, die 17 Aprilis anno 1645. Ad dominum legatum Hugonem Grotium. J.O.A.