eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4346. 1639 oktober 22. Aan Willem de Groot1.

    Frater carissime,

    Est sane res magna ea, de qua nunc sub oram Angliae agitur. Neque controversia tantum juris est, sed et hoc tempre πολιτιϰὴ in summo gradu. Itaque non vestri tantum, sed et vicini omnes exspectant, quo ea res sit evasura. Galli cessatores etiamnum sunt, mari nempe, ut vestri olim terra.

    Vogelii2 epigraphe quin dolo malo facta sit hoc tempore, quo uxore mea per Brabantiam transitum molitur, non dubito. Et miror te inconsulto factam talem. Quare ita censeo, quamprimum filius Didericus ad vos venerit, danda non Vogelio, sed typographo alteri poemata nova mea3. Haec enim inscriptio placet. Velim autem epistola aliqua testeris editionem illam veterum poematum me inconsulto, te invito factam.

    Inter illa poemata, quae adferet filius ille meus4, est postremo loco quod pro cerevisia feceram, sed miseram5 ad te mutilum, quin neque exemplum inveniebam neque memoria suggerebat, nisi partem posteriorem. Quae vero desiderantur ab amicis accepi postea. Sunt autem ista:

    Humor dulcis aquae, sed igne coctus, Cui succum tribuit Ceres salubrem, Qui corpus vegetat, nec impotente Commotam furiat vapore mentem,

    683

    Quo potu fruitur Batava tellus, Neptuni domus horreumque mundi, Et quotquot populos mare ab alto Coeli culmine conspicatur Arctos; Ipsae te sitiunt novem sorores: Nec Permesside perluuntur unda, Ex quo Graecia barbara sub hoste est, Nec Bacchi cyathos amant puellae: Sed Rheni Vahalisque temperatos Almis passibus hauriunt liquores. Durae mentis, iners, merumque rus est, Si quem basia non juvant Secundi, etc.

    Caeterum τούτων τῶν παραλιπομένων do6 tibi jus demendi quae velis. Scio brevem fore libellum. Sed λωΐτερος ϰύϰνου μιϰρὸς ϑρύος7. Quamprimum ista edi percupio cum praefatiuncula.

    De induciis Italicis ita semper et locutus sum et scripsi, ut judicium meum suspenderem exspectans, qui ii judicarent, apud quos summum est rei Suedicae arbitrium. Nunc cum illi τοῦτο τὸ ἀμφισβητούμενον8, de quo scio quae in utranque partem dici possunt, dissimulent, et ego dissimulo: ἀϰίνδυνος γὰρ ἐστὶ τῆς σιγῆς γέρας9, qua de re tu olim pulcherrima scripsisti10 quae bonus Scottus11 mea putabat.

    De Lucano12 scripsisti antehac13 non auctuarium me velle edere, sed notas plane novas abolitis prioribus ob multa mutata.

    De lite filiae14 quod scribis est pergratum. Amo enim liberos meos, illam praecipue mihi, quantum fert sexus, simillimam. Consuetudinem, quae in urbe Lutetiae15 valet, valere etiam in suburbio S. Germani, in quo obiit D. Oldenberneveldius16 familiae ejus ultimus, discere potes ex verbali, quod subjunctum est consuetudinibus editis in octavo, quas misi antehac. Attamen ne quid desit, mandatum dedi, ut publicum testimonium habeam talia testamenta facta in suburbio valere. Sunt, qui dicunt mihi e re futurum fuisse, ut testamentum illud ὁλόγραφον exhiberetur suburbii magistratibus, qui deinde citassent proximos de-

    684

    functi ad agnoscendam aut refellendam manum. Quod si agnosceretur daturos eos fuisse actum publicum, ex quo ubique immissio in possessionem fieret scriptis etiam literis ad magistratus locorum, ubi bona sunt sita. Quod si contradiceretur, audissent testes qui manum aut etiam signum, si quod adesset, noscerent; et ex eorum testimonio inspectis etiam aliis, si quae essent mortui scripturis, ejusdem generis, quale dixi, instrumentum darent. Id video serum nunc esse lite isthic inchoata. Neque vero ego ante abitum hinc uxoris testamentum illud vidi unquam. Praeterea testes manus haberi pauci hic poterant. Plures poterunt apud vos eritque nostrae fiduciae signum, quod ibi testamentum publicamus, ubi manum, si vera non sit, refellendi uberior est copia. Et inde forte incipiendum vobis erit, ut aditus sit ad utendum edicto Adriani17 aut interdicto quorum bonorum18. Videtur enim Naeldwyckius19 id egisse, ut nos petitores, se totius haereditatis possessorem, etiam nostra confessione, faceret. Haec quae mihi in mentem veniunt scribo, sed tuum erit, qui quod opus est ex propiore loco vides, eam inire viam, quae tibi certissima ac brevissima videbitur. Ego e longinquo, quandoquidem ἐρρίφϑαι υίϑος20, conferam quod potero.

    De effigie Zenonis21 non repeto quae scripsi22. Si non potest quamprimum in Batavis edi, edatur alibi. Scito non inutile id fore.

    Gallica classis nondum se movet. Vereor, ne filius noster23, qui cum Raephorstio24 ivit spe reperiendi naves Batavas in praesidium itineris, partim negotio hoc omnibus navibus dato, incertum duraturo quamdiu, partim ventis diu detineatur.

    Gaudeo uxorem adire amicos, quos mihi fidissimos puto, id est Amstelodamenses. Filius natu medius25 omni modo ad laborem pragmaticum adigendus est, sine quo nihil illi in hac vita bonae fortunae sperandum est. Nam si nostra pecunia eam inventurum speret, valde fallitur. Me imitetur sitque sibi fortunae faber. Sine eo nostrae liberalitatis fons arescet.

    Pro precibus vestris vobis gratias ago Deumque vobis ea largiatur, quae mihi optarem, rogo.

    Tuus tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 22 Octobris 1639.

    Velim diligenter explores, an quis sit qui notas nostras ad Euangelia26 sub nomine et quaedam scripta sine nomine Dordrechtensibus placitis non congruentia tuto possit velitque edere.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 887. Antw. op no. 4331; beantw. d. no. 4372.
    2 - De Leidse uitgever Hieronymus de Vogel. Het betreft hier Hug. Grotii Poemata Per Guil. Grotium denuo edita, aucta & emendata. Lugduni Batav. Apud Hieronymum de Vogel. MDCXXXIX; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 2.
    3 - Er is in 1639 behalve bovenvermelde Leidse editie van De Vogel nog een herdruk van de Poemata verschenen, nl. te Londen in twee oplagen; zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 3 en 4. In 1645 verscheen opnieuw een uitgave bij De Vogel; Ter Meulen-Diermanse, no. 5.
    4 - Diederik.
    5 - Na no. 4219 dd. 23 juli, waarin Grotius belooft Willem ‘quae tibi desunt’ te zullen aanvullen. Dat is niet gebeurd in de brieven tussen 23 juli en 22 oktober voor zover die bewaard gebleven zijn; wellicht dus in een der brieven die in de wekelijkse correspondentie gedurende die periode ontbreken, d.w.z. 30 juli, 6 augustus, 13 augustus, 27 augustus. Het gedicht is niet opgenomen in een der PC.-uitgaven.
    6 - De tekst der Epist. heeft abusievelijk ‘de’.
    7 - Vgl. Lucretius, IV. 181 (= IV. 910): parvus ut est cycni melior canor. Voor ϑρύος moet wellicht ϑρόος gelezen worden.
    8 - Isocrates Nicocl. 52; Paneg. 10. Thucydides VI, 10, 2; VII, 18, 3.
    9 - Vgl. Plutarchus Moralia (Regum et imperatorum apophthegmata) 207C: ἐστὶ ϰαὶ σιγῆς ἀϰίνδυνον γέρας.
    10 - [Willem de Groot] T'samenspraeck tusschen Vader ende Soon, Over de Deucht van weynich spreecken. Tot Delf, By Bruyn Harmansz Schinckel, anno 1619; Ter Meulen-Diermanse, no. 105. De tekst der Epist. heeft abusievelijk ‘scripsi’; of dit teruggaat op een verschrijving van Grotius zelf is door het ontbreken van de autograaf niet uit te maken.
    11 - Andreas Schottus († 1629), waarschijnlijker dan dat Apollonius Schotte bedoeld zou zijn.
    12 - Over deze Lucanusuitgave zie men no. 4311, p. 631 n. 3.
    13 - Zie no. 4311.
    14 - Cornelia de Groot. Het betreft hier het proces tegen haar aangespannen door Adriaen van Naeltwijck.
    15 - Vgl. no. 4320, p. 642 n. 6.
    16 - Jacob van Oldenbarnevelt, heer van Berkel, jongste zoon van Johan van Oldenbarnevelt.
    17 - De zgn. missio Hadriana; zie M. Kaser, Das römische Privatrecht I 1955, p. 578 n. 3.
    18 - Dig. XLIII, 2.
    19 - Adriaen van Naeltwijck.
    20 - Plutarchus Vita Caes. 32, 6; Vita Pomp. 60, 2: ᾈνερρίφϑω ϰύβος.
    21 - Zie no. 4132, p. 361 n. 4.
    22 - Zie no. 4338, p. 671 n. 1.
    23 - Diederik de Groot.
    24 - Jhr. Albreght van Raaphorst, zoon van Hendrik en Cornelia van den Einde. Hij was heer van Spanbroek en gehuwd met Catharina, dochter van Theophilus van Cats, heer van Heiloo, en van Deliana van Brederode.
    25 - Pieter de Groot.
    26 - Hvgonis Grotii Annotationes in libros Evangeliorvm. Cum tribus tractatibus & Appendice eo spectantibus. Amsterdami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev. MDCXXXXI; Ter Meulen-Diermanse, no. 1135.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]