eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4219. 1639 juli 23. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Quod de parente nostro2 scribis 11 Iulii3, valde mihi placet. Deo pro tam singulari beneficio gratias ago eumque precor, ut diu nobis indulgeat hanc voluptatem, tibi ista videndi, mihi audiendi.

    Ad D. Graswinckelium4 nunc non scribo, sum enim occupatior nec praebet se materia. Tantum velim ei, ut ante, significari exspectare me, ut, quanti me facit, ostendat in proximis ac carissimis mihi.

    478

    Literas Feramussae5 ad Molinum6 super Libris de Iure belli meis7 pridem habeo itaque exemplum suum remitto per te Graswinckelo.

    Vogelium8 illum non novi; poteris ei pro me dicere te super hac editione aut impedienda aut promovenda aut augenda nihil a me mandati habere. Interim rogo indiculum eorum carminum meorum, quae habes ἀνέϰδοτα, ad me mittas. Ego deinde quae tibi desunt supplevero. Poterit ex his collectis aliquando nova fieri editio eadem forma, qua fit ista Vogeliana, ut aut addi aut seorsim vendi possit.

    Audio et in Anglia factam editionem poëmatum meorum veterum novorumque9.

    Nostrum de Deipara10 noli ostendere.

    Restitutum Philoctetae Euripidis suum initium laudavit olim Salmasius11. Potest id sine periculo cum amicis communicari.

    Dolet hic omnibus, quod nihil ex Batavis magni audimus. Verum nondum abiit aestas neque Batavis neque Gallis. Οὔπω μῆνας ἄγειν ἔϰαμεν ϑέρος12.

    Ego omnia mea negotia, ut soleo, tuae fidei prudentiaeque committo. Rogo optimos parentes13 salutes.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 23 Iulii anni 1639.

    Cum videam trahi apud vos editionem Anthologiae14, velim eam, ubi primum commodum erit, ad me remitti, nam hic typographum invenisse videor. Mitto versus Gallicos non malos in honorem Peiresii15, cujus memoria Romae celebrata est XL linguis.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 884. Antw. op no. 4203; beantw. d. no. 4234.
    2 - Jan de Groot.
    3 - No. 4203.
    4 - Dirck (Theodoricus) Graswinckel.
    5 - De Italiaanse rechtsgeleerde Scipione Ferramosca; zie no. 4202.
    6 - De Venetiaanse patricier Domenico Molino.
    7 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres, ed. princ. Parijs 1625.
    8 - De Leidse boekdrukker Hieronymus de Vogel. Het betreft hier de uitgave der Hug. Grotii Poemata, Per Guil. Grotium denuo edita, aucta, & emendata. Lugduni Batav. Apud Hieronymum de Vogel. MDCXXXIX; Ter Meulen-Diermanse, no. 2.
    9 - Hugonis Grotii Poemata Collecta olim a fratre ejus Guil. Grotio, & per eundem edita: Accesserunt jam & alia nonnulla ejusdem Autoris in unum volumen per R.H. redacta. Londini, Per Ric. Hodgkinsonum, & venduntur parva Britannia, 1639; Ter Meulen-Diermanse, nos. 3 en 4.
    10 - Zie no. 4203, p. 455 n. 4.
    11 - Niet althans in een bewaard gebleven brief. Claude de Saumaise, Frans klassiekfiloloog, was hoogleraar te Leiden.
    12 - Vgl. Theocritus Id. 16. 71: οὔπω μῆνας ἄγων ἔϰαμ᾽ οὐρανὸς οὐδ᾽ ἐνιαυτούς.
    13 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    14 - Voor de titel van de Anthologia zie men no. 3917, p. 14 n. 2.
    15 - Nicolas-Claude Fabry de Peiresc, gestorven op 24 juni 1637; over deze bundel zie men no. 4066, p. 256 n. 8.