Viro omni doctrinae genere florentissimo
Caspari Barlaeo/Hugo Grotius S.
Vir praestantissime,
Mediceam hospitem2 videre pridem desidero gratiasque ago pro exemplo ad me misso, quod tamen ad me nondum pervenit: neque id mirum per maris incerta et lentum Rhotomago huc iter per adversum Sequanam. Ubi pervenerit, legam avide in honorem ejus, qui scripsit, in honorem reginae3 bene olim de multis, bene et de Batavis meritae, in honorem urbis, quae se tanta hospite dignam ostendit iam ostendetque in aeternum te interprete.
De charta transmissa vera est coniectura tua meae manus fuisse inscriptionem. Rogaverant me, ut id facerem, Puteani fratres4, Peiresio5, qualis et ego fui semper, amicissimi. Causa autem, cur meas preces ad eblandiendum a te carmen aliquod non adiecerim, ea ipsa est, quam ad excusationem adfers. Sciebam ista ignotis non facile praestari: tum vero sponte nasci ista debere, non ex imperio aut importunis flagitationibus. Tamen siquis est, pro quo liceat inverecundum esse petitorem, is fuit Peiresius, solitus bene facere et ignotis et non petentibus. Celebratus in Italia est orationibus. Nunc etiam carmina ex toto orbe ad ornandum eius memoriam colliguntur, quadraginta6, quod factum nunquam est, linguis.
257
Ego majoribus operum impar epigrammate latino7 persecutus sum viri de publico ac de me quoque optime meriti nomen. Mirari autem non debes, si Italia, non iniqua tuorum operum aestimatrix, vulgo poetarum non contenta abs te quoque, poetarum principe, condecoratum velit conspicere amatum sibi Peiresium. Caeterum, sicut iustas tibi excusandi fore causas et ipse praesensi, ita ad eas unam iustissimam ex morbo accessisse valde doleo: praeter enim quod amicitiae veteri mihique debeo, satis intelligo, quantum in eo sit publici mali, Deumque rogo, ut Cl. tuae, dominoque Vossio8 ac familiae vestrae det res prosperas in bona valetudine.Vale, vir praestantissime.
Lutetiae, XVI Aprilis MDCXXXIX.