455
Frater optime,
Praeterita septimana cum Lugduni essem, convenit nos typographus quidam Vogelius2 nomine, qua se poematum tuorum editionem3 incepisse ajebat eo, quem haec pagina praefert, charactere rogavitque, num quae addenda haberem. Ego etsi scirem aliquammulta mihi per te transmissa, scribendum tamen ea de re ad te duxi, ut super universo opere et singulis, quae hic habeo carminibus, imprimis vero de illo de Deipara4, mentem tuam explicare velis. Video nobis non esse integrum totam editionem impedire; eam enim vel nobis invitis typographus adornabit et, si multa demantur, non defuturos qui novam inde offensae materiam quaesituri sint. Supprimere aut publicare ea, quae habeo, possum et in hanc quidem partem propensior sum; sunt enim quamplurima lectu dignissima. Sed de illo Graeco de Philocteta5 quid fieri velis, indica. Characteres sane mihi et filio tuo6 non displicent.
Ad alia veniam.
Parentem optimum7 ea valetudine esse scias, ut praeterita septimana Culenburgum curru sit vectus et quidem uno die Delphis Iselsteinam venerit neque redux de lassitudine queratur. Exciverat eum Culenburgum mors comitis8, super qua viduam9 nomine Hohenloicorum compellandam judicabat. Hodie cum uxore et filia10, Losecatio juniore11 ejusque sorore12 aliisque amicis prandebimus tui futuri non immemores.
Expugnatio Hesdini magnos hic animos facit et narratur princeps13 exercitum suum cum impedimentis iterum imposuisse navibus, an Flandriae partem circumnavigaturus et milites alibi expositurus, an vero Bergam ad Somam rediturus sit, ut reliquum sibi equitatum adjungat, incertum est. Banerii14 quoque res laetae nos exhilarant; videntur enim in eo esse Pragensium res, ut sustentari vix diutius possint. Utinam et dux Vinariensis15 magni aliquid tentet, ut Bavaricas copias distineat.
456
Rediit heri Reigersbergius16; nunc quid Spiringius17 moliturus sit, videbimus.
Vale, frater optime.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XI Iulij 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Trèschrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: 11e Iulij W. de Groot 1639.
En boven aan de brief: Rec. 21 Iulij.