Illustrissime domine,
Primum Excellentiae vestrae opto commodiorem valetudinem, ut senectus, per se grave onus, eo toleretur levius et post tot labores liceat inter literarum oblectamenta respirare.
De principe Thoma quid sit, necdum certo conspicimus. Sed dicitur cum sorore2 se contulisse in oppidum Nicaeam, quod strenue munitur a cardinali Sabaudo. Interim magnum solatium accepere hi principes, quod inimicus eorum summus, comes Philippus,3 amicus autem viduae, regiae sororis, ipsa ignorante primum, deinde dolente, adeo ut et in morbum inciderit, iussu regis Galliae in urbe Taurinorum captus iam per Galliam ducitur in carcerem Silvae Vicennensis, ex quo heri abiit Iohannes Waertius4 sub bona custodia iturus Nanciacum ibique servandus, donec de federe cum Suedia aliquid constiterit;5 si id eveniat, liberandus pariter cum Hornio.
Rex Hispaniae dum minora appetit, ut Cincium arcem apud Finale,6 imperatore, cuius id feudum est, allaborante ut loci dominus repensationem accipiat, periclitatur de regnis et provinciis. Malum apud Taragonem - id enim est oppidum, quo se Galli ex adverso praelio receperant - acceptum imminuunt Galli novasque copias terra ac mari mittunt ad confirman-
38
dos Catalanos, quos pontifex misso nuntio ad pacem hortatur. At de Portugalliae motu rege creato Iohanne Bragantiae duce, archiducissa praefecta7 in monasterium detrusa, eius scriba trucidato8 literae hic sunt a nuntio scriptae pontificio, qui Madritii est.9 Ea res quo processura sit, valde adhuc incertum est. Nam et arx maritima, quae Ulyssipone est, dicitur populo resistere et urbes quaedam ad mare sitae, nonnullae et interiores. Praeterea eos qui circum sunt populos audimus Badaios convenisse ad ulciscendam hanc defectionem. Quatuor millia ex Ruscinonensi comitatu eodem a rege Hispaniae ire iussa et ex Italia accitur Leganesius.10 Hi impetus Hispanorum si retundi poterunt, novitas ista durando auctoritatem iuris accipiet et brevi, ut puto, habebimus hic legatos11 a Iohanne IV, rege Portugalliae.Britanniae regnis pacem opto internam, quo melius ea vacare externis negotiis possit. Canonas illos,12 qui obiectantur archiepiscopo,13 non vidi. Multum autem probo regis Britanniae consilium, quod de re Palatina ipse ultro ad parlamentum retulerit. Omnino nihil boni a Bavaro exspectandum est, nisi is aliquid mali ex Britannia exspectet. Si verum est, quod hic dicitur, nullam anteactorum oblivionem14 a Ratisbonensi conventu probari nisi pro iis, qui externas societates exuerint, neminem puto tam caecum fore, qui non videat hanc esse pacem quam lupi ovibus offerebant ea lege, ut canes abigerentur, qui latratu suo pacem turbarent.15
Quae iam consilia capturus sit novus elector Brandenburgicus,16 multum refert. Receptus illi forte tutus ad amicitiam Suedicam pateret, si de Pomerania nolit contendere.
Defuncti D. archidapiferi Gabrielis Oxenstiernae17 tantae praedicantur virtutes, ut pro magno Dei beneficio accipere debeamus, si quis ei succedat non multo impar.
Regina mater Suedica18 bene fecerit, si redeat, unde abitum non oportuit. Videt exemplum Gallicae matris,19 quae hospitibus ubique suis oneri est. Fedus Suedos inter et Batavos20 nondum, quantum audio, ultimam accepit manum. Sed fama tamen frui utrique possunt, Batavi apud Danum, Suedi apud imperatorem. Miror per Suedos non repeti naves, quas cepere Dunquercani, cum inter Suedos et Hispanos bellum non sit.
Intelligimus hic desiderium esse parlamenti Anglicani, ut maior regis filia nubat Palatino electori.21
Tartari, vicinus Poloniae metus, facile id efficient, ne Poloni quicquam in alios cogitent. Nutare pacem Persicam apud Turcas22 multae literae nuntiant.
39
Barcinonem obsideri ab Hispanis audimus. Rex Daniae eo minus creditur facturus pro principe Palatino, quod totus inhiet investiturae comitatus Scaumburgici impetrandae ab imperatore. Privata autem apud illum commoda plus publicis valent.
Deus clemens respiciat bellis ac discordiis laceratum orbem christianum idemque Excellentiam vestram eiusque domum bene fortunet.
Excell. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 19 Ianuarii MDCXLI.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.