99
Illustrissime domine,
Postquam Heufdius2 D. Chavigniaco3 exposuerat, quam sit et publicae et suae fidei noxium federique impediendo magis quam promovendo, quod pecuniae, quam ipse accepit et Hamburgum misit et hoc ipsum per me significari et ipse voluit et Bullionius,4 notitiam neget se habere D. Davausius5 et, ut maxime ibi sit pecunia, se non traditurum sine novo mandato dicat, ego ipsi Chavigniaco dixi paria. Promisit se acturum cum D. cardinali. Simul exposui eidem, quibus conditionibus fedus cum Suedia6 habere possint. Videntur amplexuri fedus ad pacem usque cum incremento pecuniae quam dant Suedis. Multis ostendi, quam onerosa sit nobis ea obligatio et quanto nobis quam ipsis pax esset sperabilior; utram acciperent conditionem, libertatem D. Hornio7 reipsa praestandam; colloquio ad pacem locum alium Hamburgo aut Lubeca sumi non posse, ne nimium a Suedia absint legati; haec omnia in Suedia magnis cum curis expensa ac de eo, quod iam constitutum esset, pro certo habendum nihil posse mutari. Exc. vestrae iam incumbit de pecunia debita non quiescere nec quicquam procedere in re federis, donec ea persoluta sit. Est enim plane iniqua et inhonesta ista tergiversatio.
Quandoquidem iussa e Suedia tarde ad nos perveniunt, velim edoceri ab Exc. v.a, an existimet legatis, qui hic venturi sunt e Portugallia,8 a me debere honorem exhiberi, qui exhiberi regiis legatis solet, si id faciant Galli. Anglus, Venetus, Sabaudus, Genuensis non faciunt.
Deus Excellentiae vestrae semper faveat.
Excellentiae vestrae observantia cultuque devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, XXXI Ianuarii/XI Februarii MDCXLI.
Franciscus Melo9 in Germania dicit facillimas conditiones esse transigendi cum Suedis.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Salvio.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Novum foedus cum Gallis num ad tempus triennii, num vero ad pacis usque sit conficiendum, interrogat.