Frater optime,
De editione Annotatorum in Evangelia2 scripsi praeterita septimana Amstelodamo. Nos iam in horas expectamus exemplaria recusorum foliorum et quae prius excusa fuerunt omnia, ut ea nostris manibus in ignem proiiciamus, ne quid supersit. Interea, dum tua lego, occurrit locus Luc. XXIV ad illud προσεπο[ι]εῖτο πορροτέρω [sic] πορεύεσθαι,3 ubi notas Christum
131
aliqua figurate dixisse, quae ab apostolis accipiebantur proprie, ut de sessione in duodecim sedibus; qui nescio an satis quadret cum notis in c. 1 ad Eph. vers. 20,4 ubi ea verba proprie accipienda dicis de soliis apostolorum et allegas Luc. XX:30. De Appendice5 scripsi et nuper. Nunc illud addo, vereri me ne asperitas scripti occasionem det prohibendi totum opus, quod profecto nollem. Nosti ministrorum ingenia; et sane ea res Blaviis non bene cederet. Interea apographum supprimimus, ut in tuis ad Vergoesium6 litteris iubes, qui et ipse latius hac de re ad te scribet.Commentarius de Iure belli7 iam recudi incipit. Monebo Blavium, ut annum 1625 praefationi subiungat, Notas in Lucanum8 Blavio tradidi traditurus et poematum reliquias,9 ubi priora prodierint. De Anthologia10 tunc cogitabimus, cum commentarius de Iure belli et pacis fuerit absolutus. De Annotatis in Vetus Testamentum11 puto me iam tibi satisfecisse. Ubi certius quid de correctore, qui haberi possit, intellexero, faciam te certiorem.
Princius12 negat occasionem sibi datam mittendi ad te terniones post Qq. Facturum vero se id, ubi ventus favebit, pollicetur. Eadem opera et Molinaei13 Vatem accipies. De scriba tibi quaerendo14 cogito sane et amicos consulo, sed nihil mihi adhuc sese offert.
Pro iis, quae de Catalanis nuntias, gratias habeo. Videntur immemores fuisse veteris versiculi
Qui rex est regem, Maxime, non habeat.15Salmasio quomodo pro salario bene caveri potuerit - nam de eo, ut ex te intellexi, maxime laborat - scire aveo. Gaudebit sane Heinsius, Capricornus16 et alii. Quid de libro, quem de Primatu papae inscripsit,17 futurum sit, dubito. Is enim non ultra quadrantem impressus est.
Cabelliavus,18 novus iuris Amstelodami professor, habuit illic orationem inauguralem de Praeparamentis ad studium iuris, in qua omnia ἀρχαικῶς effert, quasi cum Euandri matre19 loqueretur. Neutra omnia active, deponentia passive sumit; ‘facitur’, ‘id mihi opus est’ et reli-
132
qua eius generis passim occurrunt. Bartolum accusat oblivionis supra Messalam Corvinum.20 Sic ille studia iuris auspicatur.Prodiit et his diebus alius de Organorum in reformatis ecclesiis usu libellus auctore Constantino Hugenio,21 quem non ob excellentiam materiae, sed ob bonum auctoris scopum, qui sane a tuo non abludit, tibi mitto. Videbis sane inibi sententias, quae si ad maioris momenti quaestiones applicentur, non parum faciunt ad pacem ecclesiae.
Spiringius,22 ut ex bonis auctoribus habeo, nuper cum deputatos Ordinum Batavorum23 exciperet, dixit in Suecia decretum esse ne qui legatorum titulo, sed tantum agentium insigniantur, quos ipsi ad exteros mittunt, quare et te in eundem ordinem cogendum, quod etsi ab eo homine ad sui excusationem dictum facile intelligam, celare tamen te nolui, si forte aliqua in re tibi possit esse usui.
In Anglia parlamentum regi leges quas vult praescribit. Nam et singulis trienniis convocationem sui conventus fieri debere et puniendos qui regis partibus adhaesere decreverunt. Id solum rex excepit, ne episcopali ordini sua abrogetur auctoritas. De Hiberniae prorege et archiepiscopo24 videtur res esse conclamata. Totius enim fere populi suffragiis damnationi destinantur. Super matrimonio cum iuvene Arausionensi25 nulla iam superest controversia, nisi quod Angli regiam filiam ante duodecimum aetatis annum Britannia exire nolunt contra tendentibus nostris legatis.26
Ex India Orientali multa nuntiantur nova de occupatis duobus in insula Ceilon castellis et obsessa per nostros Malacca,27 quae aliunde facile intelliges.
Postquam haec scripsi, audio Salmasium in suis ad Rivetum litteris28 etiamnum spem reditus sui ad Batavos facere, Mileterium29 vero ad filium scripsisse Salmasium nullis in Gallia promissis velle retineri. Fac, quaeso, sciam, quo tandem haec res evasura sit et quibus conditionibus mansurus illic aut quo animo huc rediturus sit.
133
Vale, frater optime, cum uxore et liberis et a me meisque omnibus salve.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXV Februarii 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: [Rec.] 5 Martii.
En in dorso: 25 Febr. 1641 W. de Groot.