Frater optime,
De editione Annotatorum et Appendicis2 scripsi proxime.3 Illud certo scias nos non posse maiorem operam in monendo et excitando Blavio ponere quam hactenus fecimus, ipsum vero
263
per se nullas moras nectere teque brevi ista cura, ut speramus, levatum iri. Interea silentio transmittere non possum errare te, quod nos tua praescripta non putes exacte sequi, nam Appendix non est tradita, nisi cum characteres libellorum trium prius ἀνωνύμων4 magna ex parte essent dispositi, etsi nondum esset absoluta impressio. Neque eam nos tradidimus, sed amicus ille Vergoesii,5 qui satis magnam fidem et cautelam adhibuit, ne quid malevolis suboleret.Tum vero de libro Belli et pacis6 miror quod scribis. Neque enim is in mea potestate fuit, sed Vossii7 et habebat eum in manibus Blavius, antequam nos Amstelodamum veniremus; nec quicquam ista editio alteri obstitit, cum eo tempore, quo nos illic essemus, nondum absolvisset editionem breviarii Blavius. Itaque nos rogavimus, ne aliud quippiam inceptaret, sed tuis potius vacaret operibus, quod et praestitit.
Legatum Portugalliae in Anglia8 ut regis legatum exceptum esse iamdudum intellexeram, antequam tuae mihi traderentur, quare id vos nescisse miror. Nunc etiam audio in Dania appulisse alium legatum, qui et ipse eodem modo receptus sit; appellatur autem Franciscus de Fousa [sic] Coutinus.9 Qui hic est10 magnifice de regno suo loquitur et iam inter eum et Foederatos convenit de instauranda classe navium 40, quibus addent et alias Indiarum Societates.
Iuniorem principem11 heri in Anglia appulisse omnes ventorum gnari iudicant. Nunc quotidie inde aliquid ad nos perferetur.
In Bouillonnaeo et Suessionensi magnam spem posuere Hispanienses, dum illa de Lotharingo12 decollat [sic]; sed parum spei est ex ista parte.
Trompius archithalassus13 hic et apud principem et apud populum male audit, quod cum ventorum vi mālum perdidisset, ipse in aulam redire quam in aliam navem migrare maluerit. Ita sunt hominum ingenia, qui semper in laborantem partem solent incumbere ex natura vulgi, ut eam optimus historiographorum describit.14
Vale et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIX Aprilis 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Maii.
En in dorso: 29 April 1641 W. de Groot.