eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    316

    5207. 1641 juni 1. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Fuit apud me dux Longovillanus.2 Dicebat quidem profecturum se in Germaniam, sed, cum adiiceret ruri se ad aliquod tempus fore firmandae valetudini, conieci ibi eum propiora mandata exspectaturum, quae pendeant ab iis, quae nunc in Suedia consultantur.

    Castra ad Airam firmantur capto Lillerio paranturque aditus ad urbem neque videntur Hispani spem habere subveniendi, postquam eorum ferme sexcenti, qui in urbem penetrare speraverant, a Gallis partim caesi, partim fusi sunt. Est in oppido cohors Italica, aliarum gentium centuriae novem. In castris Gallicis facili pretio annona, omnino spes brevi potiundi oppido; quod ubi evenerit, creduntur et Galli et Batavi duabus ex partibus intraturi in Belgicam agrorumque vastitate ac fame tracturi ad defectionem civitates.

    Dux Carolus3 habere creditur tria equitum, quinque peditum millia. Soror eius Margarita4 huc vocatur ad perficiendum cum duce Aurelianensi matrimonium. Etiam Elbovio5 in gratiam Lotharingi ducis reditus in Galliam conceditur.

    Principum, qui Sedani egere, Guisius Bruxellis est, Namurci cum uxore6 dux Bulionius. Putantur habere in armis ter mille quingentos pedites, equites totidem. Sollicitatus ab iis est ad consiliorum societatem dux Aurelianensis; is quae comperit significavit regi significaturus et parlamento. Cardinalis potentiam obtendunt bello; is ut odia in se imminuat, reginae matri7 offert aut reditum in Galliam familia mutata aut vitam non inopem aliis in locis, ubi minus suspecta sit.

    In Italia pugnatum est; qua fortuna, nescitur. Sed intelligimus non minus a Chivasii obsidio decessisse principem Thomam quam ab Eporediae Gallos; auctus recens est Harcurtius8 millibus militum tribus.

    In Catalaniae duobus locis Constantina et Tarragona praesidium reliquere Hispani. Cum caetero exercitu recessisse in Arragonam dicuntur. Ad archiepiscopum Burdegalensem9 ultra eas, quas habebat, naves tres longae advenere. In comitatum Ruscinonensem irrumpere parat princeps Condaeus. Erlachius10 etiam Brisaco egressus tentabit aliquid. De marescallo Banerio11 omnia bona exspectamus. Marescallus autem Hornius12 minus patienter fert libertatem suam differri.

    Ea, quae in Anglia nuper acta sunt in causa et morte praefecti Hiberniae,13 ostendunt non regem tantum esse sub parlamento, sed et parlamentum sub plebe Londiniensi seditionibus omnia, quo vult, trahente.14 Quamdiu alendi sunt domi duo illi exercitus Anglicus et Scoticus, nihil est, quod elector Palatinus15 inde speret praeter verba parum valentia apud armatos.

    317

    Deus bonam pacem aliquando det christiano orbi cum bono Suediae et tuae Sublimitatis.

     

    Lutetiae, XXIII Maii/I Iunii MDCXLI.

     

    In Ruscinonensi terra sex millia militum Hispanorum esse dicuntur et multum esurire. Qui intra Airam sunt, opera quaedam Gallorum aquis immissis mersere. Castilionaeus16 autem Mousonam transiit impediturus, ne Beckius se cum Lamboio17 iungat, forte et una cum duce Lotharingo obsessurus Theodonisvillam.

    Longovillanus videtur ire Brisacum. Quidam Constantinam in Catalania a Gallis captam putant.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Obsidio Airae. Elbovii reconciliatio. Principum male contentorum consilia. Et cardinalis circumspectio odii declinandi. Conatus Gallorum. Anglicae turbae et mors Straffordi.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 24; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 67. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 131 no. 376.
    2 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, ging met een leger naar Champagne. Eerder had Grotius hem een bezoek gebracht; zie supra no. 5094.
    3 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    4 - Margaretha van Lotharingen (no. 5205 n. 9).
    5 - Charles II de Lorraine, hertog van Elbeuf (no. 5205 n. 8).
    6 - Eleonora van den Bergh.
    7 - Maria de' Medici vestigde zich in september 1641 te Keulen.
    8 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3). ‘Eporedia’ is Ivrea in Piemonte.
    9 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux (no. 5121 n. 27).
    10 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    11 - Johan Gustavsson Banér was inmiddels op 20 mei 1641 te Halberstadt overleden.
    12 - Gustav Karlsson Horn (no. 5264 n. 1).
    13 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford, was op 22 mei onthoofd.
    14 - De passage ‘seditionibus... trahente’ ontbreekt in de copie te Leipzig.
    15 - Karl Ludwig van de Palts.
    16 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    17 - Resp. Johann von Beck, Spaans goeverneur van Luxemburg (no. 5140 n. 19), en de keizerlijke veldmaarschalk Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]