eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5265. 1641 juli 6. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Ad Airam, quanquam duo lunata opera a Gallis capta qui in oppido sunt recepere, res bene itura creditur. Vivitur enim castris satis commode et adsunt quae solita sunt oppugnandis oppidis. Sed principum, qui Sedani sunt, crescunt vires. Habent plus decem millia - XVIII aiunt qui eis favent - et in propinquo est Hispanorum sub Lamboio2 exercitus. Itaque rex ipse

    387

    in eas partes se transfert et cardinalis, quo rectius curentur omnia. Dux Lotharingus dicitur suorum numerum auxisse ad VII millia, utras partes secuturus, incertum. Rumor nunc iterum in hac urbe est de eius ad hostes transitu. Sunt apud Lamboium Gillo Hasius et Gonzaga;3 exspectatur et Hatzfeldius.4

    Volunt Galli iterum inter imperatorem et Bavarum esse frigusculi aliquid, quia imperator a Bavaro non impetravit arctius contra Galliam foedus neque pecuniam neque sedes militi. Ratisbonae adhuc disputatur de legibus oblivionis,5 de alendo milite dandisque ei sedibus et de remediis ad ordinum querelas.

    Erlachius6 cum mille musquetariis, equitibus octingentis molitur aliquid. Burgundi comitatenses Altkircham cepere et vastavere ditionis Brisacensis oppidulum.

    Cancellarius Franciae7 curiam hic parlamentariam accessit, ut inquisitio fiat ex captivis de consiliis Sedanensibus. Exspectatur decretum aliquod parlamenti contra eos, qui Bulionium sectabantur, nam nomini comitis Suessionensis etiamnunc parcitur. At nobilium duorum, qui cum turmis suis ad comitem Suessionensem transierant, bona confiscata sunt, aedes dirutae.

    Deus etc.

     

    Lutetiae, XXVII [sic] Iunii/VI Iulii MDCXLI.

     

    Galli, qui in Ruscinonensi erant tractu, deserta Elnae obsidione ivere subventum suis, qui in Catalania Hispanorum vi urgentur. Genuam venere ex Hispania ducentae cistae regalium nummorum.

    Dux Longovillanus etiamnunc Colmariae haeret. Ducis Bulionii miles de Torciaco depulsus est; pugnatur ibi quotidie. Castilionaeum8 rex decem auxit millibus. Dux Carolus9 negat se stare posse federi cum Gallia facto. Est Sirici cum sua pellice.10 Qui Sedani sunt principes scripto edito11 profitentur se pacem Europae promovere velle, quod mirum quanto populi favore excipietur. Castilionaeus habiturus brevi est XX hominum millia. Ob id Lamboius nonnihil retro cessit in terram Luxemburgicam, trium leucarum intervallo. At principes, qui Sedani sunt, sperant se brevi habituros XXX millia et cum iis irrupturos in terram Campaniae.

    Tortosam auxilium attulit X millium Leganesius.12 Cardinalis Hispanus ad Montem Casseli est.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Incrementa virium foederatarum Sedani. Lotharingici fides suspecta. Frigusculum inter imperatorem et Bavarum. Ratisbonensia consilia in comitiis. Inquisitio in male contentos Sedanenses, qui populi favorem pacis studium profitentes aucupantur. Varia nova.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 30; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 79. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 139 no. 381.
    2 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    3 - Gilles de Haes (no. 5041 n. 20) en vermoedelijk Annibale Gonzaga (no. 5217 n. 26).
    4 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11).
    5 - In de rijksdag te Regensburg werd in deze periode over de kwestie van de amnestie (=‘oblivio’) uitvoerig gehandeld.
    6 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    7 - Pierre Séguier (no. 5073 n. 17).
    8 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen. Zie voor zijn verdrag met Lodewijk XIII no. 5083 n. 22.
    10 - Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix (no. 5041 n. 7).
    11 - Zie no. 5262 n. 24.
    12 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan (no.4996 n. 15).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]