Frater optime,
Pro novis ex Catalonia gratias habeo. Ego quod reponam non habeo, nisi quod Geneppam in potestatem suam redegit princeps, locum sane haud magni nominis, sed a situ et operibus optime munitum et ab Hiberno2 fortissime defensum. De Aira spero proximas tuas litteras3 idem nuntiaturas, ut deinde alia capiantur consilia.
429
De editione operum tuorum scripsi nuper.4 De filii5 negotio nihil addam nisi quod ea, quae antea scripsi, bene velis ponderare et aliquid certi constituere; ipse iam totus est in vertendis tuis Institutionibus.6 Illud cogites velim, quod de syndicatu scripsi7 debere confieri ante autumnum, ne aliter res disturbetur.
Ego in causa, quam prae manibus habeo, et mea sponte et rogatu amici sententiam tuam requiro. Casus hic est: territorium Bergense in Septentrionali Hollandia situm Henrico Schauwenburgico dono dedit Brederodius.8 Id ille in filium Iustum Hermanum, is vero in patruelem Otonem Schauwenburgicum transmisit. Post mortem Otonis ad successionem aspirat comes Stirumbiae, qui sexto cognationis gradu ei per matrem coniunctus est ex linea Schauwenburgica. In eodem gradu eiusdem lineae eundem contingit comitissa Lippiae, quae et mater est Otonis. Nunc inter comitem et comitissam aut causam ab iis habentes de feudo disceptatur. Quidam contra auctoritatem Neostadii,9 cui tu accedis,10 negant ius asdonicum in feudis Northollandicis locum habere; alii distinguunt matrem quidem posse succedere, sed ita demum, si nulla proles ex linea Schauweburgica supersit, nunc autem in vivis esse Stirumbium. Comitissa se et Schauwenburgicam et pari in gradu esse dicit et praerogativae sexus opponit praerogativam proximitatis, quia mater est. Tu si quid pro comitissa potes in medium conferre, si sententias ullas in ea materia nosti, rogo id facere ne graveris. Interest omnium veteris iuris asdonici naturam inquiri et intelligi.
Mira hic narrantur de Britannicae huc adventu reginae11 aliaque id genus, quae es aliis
430
melius intelliges. De Airae expugnatione audire aliquid brevi avemus et si quid praeterea Gallia monstri alat.12 Ea enim vere in Africae locum successit.Deus Opt. Max. tibi et uxori et liberis omnia largiatur salutaria. Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXIX Iulii 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Aug.
En in dorso: 29 Iulii 1641 W. de Groot.