eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    431

    5302. 1641 augustus 3. Aan L. Camerarius.1

    Illustrissime domine,2

    Cessit Gallis Aira 27 Iulii. Egressi sunt milites mille et quingenti. Castilionaeus et Bressaeus3 in Doncheriaco, quod principes ceperant, recuperando occupantur. Rex ipse et cardinalis apud Mazeriam sunt dantque operam, ut prohibeant illos principes ne Mosam transeant, id si obtineant, sperantes Sedanum inopia commerciorum et fame ad pacta venturum. Poterit id succedere, nisi se dux Lotharingus illis principibus adiungat. Is quid facturus sit, latet etiamnum. Aliis nutat, aliis nictat,4 tributa interim sumit magna ex agris omnium. Nunc parlamentum ex iussu regis lege agere incipit contra memoriam comitis Suessionensis.

    Gallis conatus in Alexandriam in Italia non successit. Dicuntur etiam Sontiae et Vercellis struxisse insidias, quae eventu caruere. Agunt nunc in Montisferratensi agro locisque vicinis dicunturque Nicaeam illam, quae Paleae dicitur,5 obsidere equitum duobus, septem peditum millibus, quibus se opponere vult princeps Thomas.

    Naves ab America in Hispaniam venere.6 In Tarragonam commeatus quidam invecti sunt, dum nuper mari pugnatur, quo tempore XII naves longas Hispanorum periisse constans hic fama est.7

    Res agrestium ad Bernam ita composita est, ut poena omnibus sit condonata culpam solenniter deprecantibus et balivis, quorum rapacitas causam motui dederat, praescripta arctiora mandata. Agrestes Lemburgici8 sine vi tantundem obtinuere. Helvetii pontificii multum laborant, ut Burgundiae comitatus extra bellum sit vellentque regem Galliae eo cogi revocando alioqui Helvetio milite. Non placent haec protestantibus neque ii multum curant res Comitatus, unde auxilia pontificiis contra se promissa fuisse meminere. In Valle Telina protestantium multi sacra mutant, alii contra edicta magno cum periculo in patria manere malunt quam incerta exsilia experiri. Legatus Galliae9 a Gullero10 pecunias repetit ei datas ad scribendum militem, quem exire Rhaeti non sinunt. VIII Directurae in Rhaetis libellis editis11 libertatem suam contra domum Austriacam tutantur fatentes interim mulctas quasdam et ius praefectos quosdam constituendi ei domui deberi.

    Taurisium, Persidos urbem, ferme totam eversam terra movente audimus; a sultano12 spem adhuc nullam esse sobolis; et in navali quod est Galatae arsisse naves aliquot; paratus belli crescere sive in Moscovitas solos sive et in Hungariam.

    Regina Angliae multum expetit ire ad aquas Spadanas. Sed impedit id quantum potest Galliae legatus13 metuens, ne principum Sedanensium factionem alere quaerat vel matris

    432

    suae14 vel pacis promovendae causa. Iam intelligimus Doncherium captum, Lamboium15 ad Namurco vicina se recepisse commeatuum causa, cardinalis Hispani exercitum esse ad Sancti Venantii, Lotharingi ducis apud Lonwiacum.

    Cum Simmerensi16 acta qualia sint, aveo doceri. Si Angli Societatem Americanam apud se faciant, vereor, ne brevi lites eorum videamus cum Gallis et cum Batavis. Puto coiisse fedus inter Suedos Gallosque.17 Sed electoris18 spes non inde, sed ab Anglia pendent. Decretis fortibus et bene definitis opus est.

    Ea, quae Brandenburgicus molitur,19 utinam ad bonam pacem nos ducant. Videntur Batavi in spem adducti transigendi cum Dano.

    Deum oro, ut ill. D. vestrae omnia faustissima largiatur.

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Augusti 1641.

     

    Conisii20 obsidio soluta est introducto illuc per Hispanum milite. Dux Guisius a Bruxellis adducere dicitur quatuor hominum millia. Multi, qui comiti Suessionensi se addixerant, regis venia utuntur. Sunt qui putant Rinfeldio imminere Gillonem Hasium.21 Hispani commeatus quosdam, qui a Dorlano ad urbem Atrebatum ibant, intercepere cum aliquo Gallorum damno.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 2/12 Aug. 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 291. Gedrukt Epist., p. 684 no. 1509.
    2 - In Grotius' brieven aan Camerarius is vanaf 16 februari 1641 de aanhef ‘Illustris domine’ gebruikelijk; zie no. 5060 n. 1. De uitgave der Epist. geeft in de brieven nos. 5302, 5310 en 5374 echter weer de aanhef ‘Illustrissime domine’; de copie te Uppsala geeft telkens slechts ‘Ill. D.’.
    3 - Gaspard de Coligny, hertog Van Châtillon (no. 5119 n. 3), en Urbain de Maillé, markies van Brezé (no. 5142 n. 16).
    4 - Vgl. Plautus, Asin. 784: neque illa ulli homini nutet, nictet, annuat.
    5 - Nizza Monferrato, waar kardinaal Maurizio van Savoye zich placht op te houden. Met het eerder genoemde ‘Sontia’ is Santhià bedoeld.
    6 - Een zilvervloot was in juli in Spanje aangekomen.
    7 - Zie ook no. 5294 en n. 12.
    8 - Bedoeld is Lenzburg in de Aargau.
    9 - Jacques Le Fèvre de Caumartin (no. 5015 n. 5).
    10 - Johann Peter Guler von Weinegg (no. 5035 n. 8).
    11 - Niet geïdentificeerd.
    12 - Ibrahim, sultan der Ottomanen. Zijn zoon en opvolger Mohammed IV werd op 2 januari 1642 geboren.
    13 - Jacques d'Estampes, markies van La Ferté-Imbault (no. 5020 n. 22).
    14 - Maria de' Medici.
    15 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    16 - Ludwig Philipp, paltsgraaf van Simmern, administrateur van de Palts. Grotius doelde vermoedelijk op een incident uit het jaar 1620; vgl. supra no. 5246 n. 14-15.
    17 - Het verdrag tussen Frankrijk en Zweden was in juli 1641 verlengd.
    18 - Karl Ludwig van de Palts.
    19 - Brandenburg sloot op 24 juni 1641 een wapenstilstandsverdrag met Zweden.
    20 - Coni of Cúneo in Piemonte.
    21 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).