eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5331. 1641 augustus 24. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Regis exercitus oppositus Hispanico et Hispanicus, qui Airam obsidet, pares ferme sunt ad XX uterque millia. Regius exercitus multos habet voluntarios et e Picardia nobilitatem crediturque oppugnaturus castra, quae Hispani augent assiduo labore. Heri certe in hac urbe per monasteria omnia preces factae sunt pro bono eventu. Qui in urbe obsidentur, imbellem turbam eiecere, ne fames, quae, si obsidio trahitur, eis imminet, per id acceleraretur. Marescallus Bressaeus2 modicum agmen apud Peronam habet tentaturus, si metu invadendae Belgicae ab Aira hostem possit abstrahere. Quod si rex ab Aira hostem neque sic abstrahere neque vi depellere poterit, id superest, ut et ipse aliquam obsidionem aggrediatur. Et sermones sunt de Insulis aut Duaco, dum princeps Arausionensis, qui ob id D3 millia francorum extraordinariae liberalitatis a rege accepit, partem magnam hostilium virium tenebit occupatam. In exercitu Hispanico auxiliis caesarianis supra Lamboium4 imperat Guisius marescalli titulo. Est in eodem exercitu Elbaevius.5 Rex aliquem militem adhuc in Lotharingia habet sub Gransaio,6 qui moliri videtur Barri obsidionem. Dux Carolus7 ibi cohortem et turmas duas reliquit, reliquus eius exercitus inter Montes et Valentinianas est.

    De Conisio et Taragona exspectamus nuntios. Principem Thomam magnis a rege promissis dux Longavillanus sollicitat, ut Gallicas partes Hispanicis praeferat. Sed non puto id effici posse.

    Gillo Hasius8 ad Philippiburgum copias habet. Certatur illis in locis inter caesarianos et Gallos pecorum raptu. Messis Alsatiae feliciter peracta est. Comes Susae9 commeatus quos-

    467

    dam a Vesontione venientes intercepit caesis custodibus et ad Pfuledorfium turma quaedam hostium caesa est.

    Venit huc Brunus,10 futurus in Gallia residens Anglicanus. Vidit in carcere archiepiscopum11 valentem corpore et animo. Is Brunus narravit mihi multa de parlamenti dissidiis, etiam in ipso Inferiore Conventu, super forma nova gubernationis ecclesiasticae constituenda. Marescallus Castilionaeus12 aegrotat. Imperator dicitur trahere negotium Palatinum, disiungere legatos Anglum et Danum13 et promittere legationem in Angliam.14

    Deus ill. Dom. vestram cum suis omnibus servet incolumem.

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIV Augusti MDCXLI.

     

    Iam nunc audimus eos, qui Airae sunt, opere cornuto noviter facto suae tutelae consuluisse, sed timere famem; Hispanos ad tutanda castra fecisse castella tria, imposuisse singulis senas machinas; acceptum a Gallis Pontem Aventinum apud Insulas, in Lotharingiae partibus Barrum, Pontem Moussonum, Nomeniacum.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 21/31 Aug. 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 295. Gedrukt Epist., p. 686 no. 1513.
    2 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16).
    3 - Naar de copie te Uppsala verbeterd uit: XII.
    4 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    5 - Charles II de Lorraine, hertog van Elboeuf (no. 5205 n. 8).
    6 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. II).
    7 - Karel IV, hertog van Lotharingen. Met ‘Montes’ is Bergen in Henegouwen bedoeld, met ‘Valentinianae’ Valenciennes.
    8 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    9 - Gaspard de Champagne (1618-1694), graaf van La Suze. Vgl. Haag 2III, kol. 1043v.; DBF VIII, kol. 299v. In de Gazette 1641 no. 105, p. 573vv., ‘Extraordinaire’ dd. 28 augustus verscheen het bericht dat hij op 24 juli een Spaans konvooi uit Besançon had onderschept.
    10 - Sir Richard Browne (1605-1683), in de jaren 1641-1660 Engels resident in Parijs; vgl. DNB VII, p. 55vv.
    11 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    12 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk (no. 5119 n. 3).
    13 - Sir Thomas Roe (no. 5143 n. 7) en Corfits Ulfeldt (no. 5085 n. 15), resp. Engels en Deens extraordinaris ambassadeur te Regensburg.
    14 - Franz Paul, vrijheer van Lisola (no. 5323 n. 16).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]