eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    530

    5383. 1641 september 25. Van J. van Reigersberch.1

    Excellentissime domine,

    Quamquam periculum loci, aliorum suggestus, certus error viarum me a scribendo deterreant, tamen tam multis et magnis Excellentiae vestrae beneficiis obstrictus non possum,2 quin has ad testificationem mei veteris et semper noviter incipientis amoris signum Excell. vestrae litteras perscribam et opinionem illam deleam, quam ex nimia mea negligentia poterit concepisse. Si fortuna mea illud felicitatis culmen tenuisset, ut aut Maecenatem aliquem aut fidum patronum in hac legatione reperisset, nunquam Exc. vestrae communicare distulissem quae aut diligens industria aut curiosa auris assequi potuissent. Sed quia hoc ipso nomine legato suspectus ac proinde omnium suorum conversationibus interdictus et nimia mea curiositate abreptus aliquamdiu in ultimis Hungariae, Austriae, Bohemiae barbarisque finibus peregrinatus sum, non potui citius occasionem arripere manus Excel. vestrae exosculandi et meum erga se et familiae suae studium deferendi, quod tanto minus est ut decrescat, ut more lunae absentis a sole de die in diem magis accrescat. Quod pro certissimo habeat Excel. vestra, plurimum oratam atque exoratam cupio, quam etiam ex utriusque filii sui et patrui mei litteris3 intellexisse non dubito, quo affectu et inclinatione propensus fuerim in locum domini Pelzii4 succedendi, cum in Hollandia ipsius vacationem intellexissem. Sed quia operam meam inutilem putabam aut tales qualescunque honores felicioribus designari, silere tunc temporis ipse malui quam in repetendis Excel. vestrae beneficiis et in offerendo meo pauperi servitio molestus esse. Velim Exc. vestra sibi persuadeat hunc versum animum meum saepissime subire:

    O, mihi praeteritos referat si Iuppiter annos5

    et hoc nullum alium in finem quam ut retro actis tot annis meis et non gustatis suis erga me meritis spem aliquam habere possem utrisque cum maiori utilitate quam hactenus fruendi. Sed quia video mihi ut caeteris usu venire, qui semper de praeteritis queruli, de presentibus incuriosi, de futuris incerti totam vitam suam inutiliter transigunt, manu de eiuscemodi questibus levata meliora quaedam, quae post reditum meum diripui, Excell. vestrae transmittam et caetera vitae meae momenta in hodiernos actus pro paupertate ingenii mei diffundam, ut illos etiam pro rei veritate Exc. vestrae communicare possim. Sed cum Exc. vestrae tale studium meum promitto, videor in hac re aut aliquid posse praestare aut ipsius omnis scientiae tenorem oblivisci, quorum neutrum mihi unquam attribui nec animo meo praesumpsi. Spondeo tantum me illa repetiturum, quae aut priores alii aut perspicaciores viri Exc. vest. transcripsere aut multorum aliorum nuntiis innotuere, ne nihil aliud habendo et penitus silendo mutus aut, quod cane peius et angue6 odi, Excell. vestrae ingratus habear. Verum ut haec promissio sibi constet, aequum non est ut sine factis Excell. vestrae manus tangat, ad quas etiam proinde, mihi polliceor, multo gratior perveniat.

    Angliae et Daniae legati7 magnopere sudant in re Palatina promovenda, sed tractatum

    531

    suum publicum nondum incepere. Heri praeparatoria sua absolvere et eorundem initium facere sub fine huius septimanae creduntur, quamquam aulicorum quidam non hic, sed Viennae futurum dicant. Constans fama est imperatorem decimo quarto proximi mensis abiturum et comitia haec, de quibus tanta spes fuit, infecta aliqua re dissolutum iri.8 Palatini legati9 quam maxime sollicitantur, ut eo etiam cum omnibus caeteris electorum legatis se transferant rem suam commodius ibi tractaturi. Verum ut super hac re literas suas uterque expectat, sic in affirmativam nondum iere. Dicunt sibi magnam spei scintillam ex imperatore allucere, ex quo solo gratiam sperare et cum quo solo rem habere iubentur. Hoc postremum dico, quia imperator, quando ab Anglo propter liberationem principis Roberti10 premeretur, saepenumero responsum suum et consilio et duci Bavariae submisit, ad quod Anglus interrogare, num imperator esset, quod affirmanti respondere, se cum imperatore et non cum caeteris parvis huius imperii principibus negotiari velle, dominum suum clementissimum non ad ducem aliquem nec ad consilium quoddam legatum mandasse, sed ad ipsissimum imperatorem, de quo solo ille bene sperare. Cum igitur ad hanc rem omnes suas rationes persuasibiles adduxisset et imperatoriis manibus literas suas regias consignasset, imperator plenam animi sui volontatem in triduum distulit, in quo super hac re ducis consilium expectans tale ab ipso responsum accepit: se nullam fidem in mundo nec hominibus crediturum, si princeps ille contra contractum suum tam facile et tam cito liberaretur. Quo comperto Anglus imperatori per scriptum aut dictum, utrum nescio, indicare regem suum nescire duos in Germania imperatores esse et illos cum quasi eadem plenipotentia gubernare, quod si scivisset, duos etiam legatos in haec comitia mandasset, ut negotia et tractatus suos facilius expedirent. Verum ut aliis magno constitit haec libertas loquendi, sic verendum est, ut his non minoris constet, qui manu et vi erepturos se praedicant quod contra ius et decorum negatur. Loquuntur

    ampullas et sesquipedalia verba11

    et minas efflando bellumque minitando rem suam corrumpunt, quam bonis et humillimis precibus facillime impetrarent. Nihil adhuc profecere et num Viennae meliorem successum obtinebunt [sic], quem quasi ipsi aliquando desperant, ex eventu poterimus cognoscere. Danus valde derisus fuit in negatione iusti tituli imperatoris, cum pro caesarea Maiestate ipsi caesaream Dignitatem offerret.12 Ultra tredecim dies sunt, ex quo iusto titulo a rege suo accepto admissionem apud imperatorem obtinuit. Enunciavit Anglo se rem strenue pressuram et omnibus imperialibus monstraturum se non adeo vaspam13 esse, ut credunt.

    Expectatur hic ex Vienna legatus Turcicus14 - aut ut quidam, tres baszae, inter quos et Constantinopolitanus - pacem cum imperatore pro viginti annis iterum renovaturus, quam in capienda arce quatuor millibus passuum a novo castello distante et in abducendis ultra quadringentos christianis Hungaris videri possunt interrupisse.

    Omnes quasi murmurant contra amnestiam, quae ubi generalis petebatur, ad particulares restricta est et ad suspendium condemnatur. Tota illius finis et intentio est coniunctio animorum et armorum omnium principum, ut ita facilius campum obtineat imperator. Ni magnitudo fasciculi prohiberet, Exc. vestrae transmitterem propositiones Luneb. et Brunsvic. legatorum,15 post quas iussi sunt ex hac aula decedere. Summa ipsarum capita quinque membris ab-

    532

    solvuntur. 1. Ad obtinendam pacem universalem generalis et universalis amnestia suadetur. 2. Demonstratur, quod amnestia summo cum reipublicae detrimento per modum relationis ad tractatus Praghensis restringitur et quod illi pro norma et sanctione Imperii pragmatica haberi et observari non possint. 3. Gravamina, unde motus hi intestini originem duxerunt, removenda asseritur. 4. Recensentur causae, quae hactenus ducibus Brunsvicensibus et Luneburgensibus ut et landgraviae Hassiae16 impedimento fuerunt, quominus a partibus caesaribus per omnia stare potuerint, sed cum coronis Franciae et Sueciae arma sua coniungere coacti sunt. 5. Additur petitio.

    Nudiustertius hic mortuus est comes de Hohenlo,17 cuius filius Magdeburgi in custodia detinetur. Ingolstadii intellexi comitem Hornium18 exinde amotum et in Neostadium Austriae deductum. Rumor hic fuit extraordinarios aliquos Sueciae legatos Parisios apud regem questos venisse, cur contra fidem datam Werthium19 detineat ac proinde se Horniumque decipiat.

    Locutus hic sum cum Smalzio,20 qui totus catholicus factus religionem et patriam suam simul abiuravit. Historiam suam mihi narravit ab ovo usque ad mala21 et per quae fulmina et tonitrua ex favore sui Maecenatis deciderit, quam Excell. vestrae perscribere non supersederem, ni pluribus mendaciis illam aspersam et maioribus fabulis insertam iudicarem ac proinde Exc. vest. auribus taediosam. Imperatori per regem Poloniae recommandatus fuit, in cuius conspectum et alloquium cum venisset, causas et rationes exilii sui omnes et modos, quibus propter fidelia sua servitia tam crudeliter exceptus fuerat, tam studiose et feliciter enarravit, ut imperator compassione motus aurum ipsi numerari, domum assignari, victum praeberi et in caeterum apud se manere iusserit. Satis se laute pro fortuna sua accommodat et absque servis, quos duos post se trahit, tam devote et religiose loquitur, quam si monachum aliquem in purpura praedicantem audias. Primus sibi scopus fuit Romam petendi, quam adhuc etiam intendit, si adulatorum et aulicorum quorundam promissiones optatis suis respondent. Quid ibi proponat, facile potest coniecturari, si cultus, reverentia, respectus, quos religiosis defert et praecipue iesuitis, et res suae dubiae inspiciantur. Multa alia possem referre, ni altera epistolae meae pagina finem flagitaret. Si ex illo intelligam quod Exc. vestrae aut rebus suis possit obesse, non praetermittam ullam occasionem, ut ipsi hoc notum fiat. Odium in suos, zelus in hos facillime quid extorquebunt, quod prudens ratio et maturior consideratio silerent.

    De Dorstonia capta per Hatzfeld,22 de Manifesto regis Daniae,23 per quod Hamburgenses periuros suos subditos vocat, de separatione castrorum ante Wolfenbuttel et parum firma inter illos amicitia, de extrema necessitate Gorletzii24 a prudentioribus malim Exc. vest. cognoscat, quam ut in his dubiis determinandis ignorantiam meam percipiat.

    Intellexi heri ex secretario quodam Luneburgicum clam cum imperatore tractare et spem magnam fecisse a Sueciae partibus separationis.

    533

    Quod si usque hactenus Exc. vestrae serus mora fuerim, veniam det, quaeso, imprudenti et cum hac sola petitione digressum paranti, ut eadem mihi apud se, amantissimam uxorem dilectissimamque a me filiam conditio remaneat, qua de vobis tribus in Zelandiam sum profectus.

    Hoc Excell. v. vehementer etiam atque etiam rogo Deumque precor familiam suam cum prosperrima et longissima sanitate beet.

    Excellentiae vestrae humillimus et in omne genus officiorum paratissimus servus Ratisbonae, vigesimo quinto Septemb. MDCXXXXI.

    J. Reigersberg.

    Adres: Madame madame Grotius, ambassadrice de la couronne de Suède à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Oct.

    En in dorso: (25) Sept. Joh. Reigersberg 1641.

    Voorts staat in dorso in andere, latere hand:25 Lit. N. Reigersb. H.G.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 19, 25. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 5423. Johan van Reigersberch (1613-1666) was de tweede zoon van Grotius' zwager Johan van Reigersberch sr. (†1632), rentmeester van Zeeland Bewesterschelde. Hij verbleef in 1635 in Frankrijk, maakte in 1636 een reis naar Engeland en in 1637-1638 een reis naar Italië; in 1639 was hij weer in de Republiek. Blijkens de onderhavige brief had hij nu zojuist een reis voltooid naar Oostenrijk, Bohemen en Hongarije en verbleef hij te Regensburg. In november 1641 was hij weer terug in de Republiek; zie infra no. 5468. Vgl. dl. V-X, Register i.v.; Van der Aa, XVI, p. 188; Nagtglas, II, p. 481v.
    2 - Hierna volgt in het hs. een overbodig: non.
    3 - Pieter en Dirk de Groot en Nicolaes van Reigersberch; zie ook no. 5404.
    4 - Grotius' voormalige secretaris Pieter Pels; zie no. 5053 n. 13.
    5 - Vergilius, Aen. VIII, 560.
    6 - Horatius, Epist. I, 17, 30.
    7 - Sir Thomas Roe (no. 5143 n. 7) en Corfits Ulfeldt (no. 5085 n. 15).
    8 - De rijksdag te Regensburg werd op 10 oktober beëindigd.
    9 - Konrad de Spina en Georg Johann Peblitz (no. 5033 n. 5).
    10 - Ruprecht van de Palts bevond zich sinds oktober 1638 in keizerlijke gevangenschap.
    11 - Horatius, Ars Poet. 97.
    12 - Zie over deze kwestie van titulatuur ook no. 5320.
    13 - Bedoeld is: vespam (wesp).
    14 - Mehmet aga (no. 5370 n. 6); hij of zijn adjunct kwam op 7 oktober te Regensburg aan, zie Gazette 1641 no. 137, p. 804v., dd. 2 november.
    15 - Namens Braunschweig-Lüneburg bevonden zich te Regensburg Jakob Lampadius, Heinrich Langenbeck en Johann Philipp Bohn (no. 5007 n. 15). Zie voor hun propositie dd. 22 augustus 1641, Londorpius, Acta publ. V, p. 568-572.
    16 - De hertogen August, Friedrich en Christian Ludwig van Braunschweig-Lüneburg openden vervolgens op 7 oktober 1641 te Goslar de onderhandelingen met de keizer. Amalia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel, bleef aan Frans-Zweedse zijde.
    17 - Kraft van Hohenlohe (1582-1641), heer van Neuenstein; vgl. L. von Zedlitz-Neukirch, Adels-Lexicon II, p. 413.
    18 - Gustav Karlsson Horn (no. 5264 n. 1).
    19 - Johan van Werth (no. 5017 n. 4).
    20 - Peter Abel Schmalz (Smalze), voormalig secretaris van Axel Oxenstierna. Zie voor de kwesties die tussen Grotius en Schmalz speelden dl. IX-XI, Register i.v. Johan van Reigersberch had Schmalz misschien al leren kennen in Parijs: Johans broer Pieter van Reigersberch reisde in 1637 samen met Schmalz vanuit Parijs naar Italië; zie dl. VII, Register i.v.
    21 - Horatius, Sat. I, 3, 6v.
    22 - De keizerlijke veldmaarschalk Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11). Dorsten viel op 18 september.
    23 - Zie no. 5382 n. 3.
    24 - Görlitz werd sinds juli 1641 belegerd door de keizerlijken.
    25 - Deze notitie is van de hand van mr. Frans Jacob van Overschie (no. 5064 n. 26).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]