Frater optime,
Spero omnes pacis amantes eos ex laboribus tuis fructus percepturos, quos tu auguraris, si non nostris temporibus, at certe venturis; quanquam quid melius de posteritate sperari potest, cum omnia in deterius verge[re] videamus, adeo ut iam homines ad ipsum concordiae christianae nomen contremiscant et eos, qui de ea vel cogitant, odio prosequantur! De edicto Ordinum2 recte mones non debere Foederatis permitti, ut magistratibus nostris imperare videantur, et iam quosdam in Conventu hac de re monueram. Sed nulli egregium publicum curae, Catsio3 ea, quae vel maxime sui muneris sunt, non curante.
Amirautii liber4 hic nondum visus est. Itaque nescio, an et quis ei sit responsurus. Quodsi fiat, monebo et de editione libelli de Reprobatione.5
597
In distributione librorum tuorum6 secutus sum, quod XVI Februarii ad me scripsisti his verbis: ‘Exemplar compactum retinebis tibi, par Utenbogardo dabis et Corcelio, Vossio quoque et Heinsio, Reigersbergiis tria aut quattuor, et Vergoesio.’ Postmodum nullos alios nominasti praeter Marium.7 Ego ex mea sententia Petrum adiunxi et Bellimontium.8 De Hoofdio9 nullibi mentionem invenio; interea hodie ad Blavium de ipso et Vickevortio10 scripsi sciscitaturus, quid ipsi sit animi, cuius certiorem te faciam. De Anthologia11 haereo et, ubi Lugdunum, quo forte hac septimana excurram, venero, exquiram an ibi sint boni correctores, boni typi. Non typographos facile inveniam, sed omnes lucri sui cupidos, ut in Mairio12 aliisque antea expertus sum.
De Aira quid futurum sit et ecquid ausuri sint Galli, scire omnes desideramus. Illud, quod ex Italia nuntias,13 mihi minus placet. Quomodo enim papa omnes christianos ad pacem exhortabitur, qui ipse novum bellum incipiscit.
Hic nihil fere novi accidit. Unum pro comperto scribam inter Suecos et nostros convenisse, ut pecunia subsidiaria in hoc semestre Suecis eroganda ipsorum delegatione Hassis detur,14 καὶ οὕτως οὐκέτι κρατεῖ τούτου τοῦ πλούτου ὁ δείνα.15
Librum Petavii adversus Salmasium16 habet iam diu Heinsius. Si ipsum accessero, rogabo an quid Petavio velit rescribere.
Cum nuper mihi indicasses locum ex epistolis Menlanchtonis [sic] de Zenone,17 eum ego porro Utenbogardo indicavi, qui heri Amstelodamo redux ipsum mihi librum attulit, cui titulus ‘Liber continens continua serie epistolas Philippi Melanchtonis scriptas annis 38 ad Joachimum Camerarium, Lipsiae cum privilegio imperatoriae Maiestatis ad annos 5’. Eius editionis pag. 677 extat epistola scripta anno 1552 ad Camerarium, quae incipit ‘Tuam epistolam ad generum meum scriptam accepi’,18 cuius epistolae lin. 10 haec occurrunt verba: ‘Ac vide seculi furores. Certamina Allobrogica de Stoica necessitate tanta sunt, ut carceri inclusus sit quidam, qui a Zenone dissentit’. Haec ipse ex libro describo, caeterum anno caret editio in frontispicio, sed in calce habet annum 1569. Dum epistolas Melanchthonis ad Camerarium percurro, anno-
598
tavi aliqua, quae ab instituto tuo non videbantur aliena, quare haec excerpta, si forte eius libri copia tibi non sit, inclusa hisce litteris ad te mitto.19De rebus Petri ad te et uxorem particularem scribo epistolam.20
Deus Opt. Max. te magno ecclesiae, litterarum et familiae nostrae bono diu servet incolumem.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXVIII Octobris 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Nov.
En in dorso: 28 Oct. 1641 W. de Groot.