Frater optime,
Valde mihi se probat tua de Americanarum gentium origine coniectura bonis suffulta rationibus, quare non dubito, quin edenda sit Dissertatio.2 Neque tamen quicquam constituam nisi ex tuo decreto. Caeterum nescio, cur nomen tuum in fronte apparere nolis. Foetus enim ipse parentem satis manifestabit neque dedecori tibi esse poterit. Et priora, quae suppresso nomine edidisti,3 non ita processerunt, ut inde exemplum tibi sumere debeas. De Blavio et edendis libris4 memor ero.
Pro novis gratias habeo, sed dubito, an illa, quae de liberatione Airae scribis, tam sint certa quam tu credere videris. Nemo enim hic ea nova ex Brabantia, quae proximior nobis est, habet. Sed forte id est omen voti bene propediem adimplendi.
Hic nihil fere rerum novarum est, nisi quod princeps tertiam natu filiam despondit comitis Embdani filio,5 parvam parvo; est enim uterque fere octo aut novem annorum. Sponsalia ab Ordinibus Foederatis probantur itemque ab Hollandis. Comes ipse etiam in commune foedus adoptari desiderat, si provintiae suffragium possit nancisci. Ego libenter ei comiti aliqua in parte inservirem, si opera mea uti vellet, sed neminem, qui alicuius apud ipsum sit auctoritatis, novi praeter Nordingium,6 qui collegam non quaeret.
653
Sunt hic typographi, qui libenter tua Annotata ad Cassandrum7 imprimerent, si exemplar nancisci possent. Cogita, an permittere velis, ut eo pacto vulgentur quae diu premi non poterunt.
Melanchthonis et Hedionis litteras8 tibi iam ante visas gaudeo. Vellem et hic extarent exemplaria. Ego nunquam audiveram esse inter protestantes qui animas in itinere terrae ad caelum purgari asserant neque Spanhemii9 scripta unquam vidi aut, quis ille vir sit, novi. Sane ista sententia et Vossio10 nova videbatur.
Anthoboliam tuam11 avide expectabo ut scriptum, quod nos propius tangit et in explicatione legum versatur.
Deus Opt. Max. te nobis, tuis, nostris diu servet incolumem.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, II Decembris 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Dec. Lettre à Spierinck.12 Livres donnés par Blaeu.13
En in dorso: 2 Dec. 1641 W. de Groot.