eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6696. 1644 februari 6. Van Christina van Zweden.1

    Christina Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina, etc., gratiam et favorem nostrum singularem.

     

    Nobilis et magnifice nobis sincere fidelis,

    Quantis indignitatibus et iniuriis nos regnique nostri subditos vicinus noster Daniae rex, ubicunque ansam et occasionem nos impune lacessendi nactus fuit, superioribus hisce annis directe et indirecte affecerit, non dubitamus quin ad notitiam tuam pridem pervenerit. Proxime autem elapso anno eo iniquitatis et enormitatis processit, ut nobis subditisque nostris, maris Balthici inprimis accolis, omnem paene navigationem et commerciorum cum remotis atque oceano adsitis gentibus usum et communicationem sublatum iverit: sub inanibus quibusdam praetextibus ac quaesitis coloribus fisco adiudicans non merces tantum sed naves ipsas, quibus autem transitum per fretum Öresund concessit, eas contra pacta regnorum conventa, contra iura et libertatem nostram et praeter morem antiquum atque non-interrupta serie ad haec usque tempora traductam consuetudinem, aucto in immensum et pro beneplacito, necnon absque omni respectu, nostri subditorumque nostrorum vectigali, eo usque oneravit, ut quo2 diutius haec tolerare ac pati voluissemus, nulla tamen ratione id potuissemus. Quo quidem ipso tacite nobiscum gravius Germanico, quo cum caesare implicamur, bellum gessit, et hoc instanti currentique anno acerrimum nobis eo pacto movisset, usurus non modo sanguine ac periculis nostris in continuatione belli Germanici, sed et facultatibus ac possessionibus subditos nostros exuturus, easque in suos regnique sui particulares usus conversurus, nisi tantis malis ac destinatis mature occurreremus. Praeterea intelleximus regem Daniae sine ulla praebita causa et culpa nostra non modo meditari, sed et conclusisse adeo in nos manifestum bellum, captans tantum et quaerens dictis aliisque inimicae offensionis modis occasionem in nos fabricata tela sua vertendi armisque nos suis adoriendi; quibus incumbentibus nobis periculis motae atque omnino coactae fuimus eam consiliorum rationem inire qua a nobis regnoque nostro illa pericula tempestive averteremus et in propriam cudentis ac meditantis cervicem retorqueremus, necnon illatas nobis subiditisque

    107

    nostris iniurias, damna ac detrimenta, quae nec nos ullo cum honore et dignitate nostra regia, nec subditi regni nostri sine extrema ruina sufferre potuimus, iustis armis vindicaremus.

    Pridem haec ad te perscripsissemus, ut et ipse haec attentata Danica melius scires et consilia quoque nostra tibi e literis nostris propriis constarent; verum, cum res haec aliquanto citius nobis inciderit, quominus ordinaria via ac modo de hisce te quasi in antecessum certiorare potuerimus, ut impedimenta et obstacula quae executionem eorum consiliorum nostrorum remorabantur et prius removeri quam communicari necesse fuit, praetereamus, in hoc usque tempus quae effectui mandari consilia et conclusa nostra coepta sunt, dilata fuerunt. Nunc quidem optaremus, ut ea esset universae huius causae qualitas, ut literis tibi, tantis locorum intervallis a nobis constituto, illa omnis ob oculos rite poni scriptoque ea comprehendi a nobis posset. Verum cum id neque exigentia huius negotii, nec temporis ratio, neque cum periculo interceptionis coniunctum iter admittat,3 alia nobis ratio ineunda fuit, et tecum, et cum christianissimo rege reginaque regente ac praecipuis ministris Gallicis haec communicandi. Igitur cum superiori aestate ad nos veniret et officia nobis sua deferret generosus dominus de Cerisantes,4 ipseque ex quo tempore hic fuit, oculatus testis fuit eorum quae a rege Daniae nobis subditisque regni nostri illata hoc nuper elapso anno fuerunt, nosque perspecta viri fide et industria quam nobis testabatur de omnibus Danicos hosce motus et attentata concernentibus rebus, eum hic informari fecimus, proinde in Galliam eundem ablegandum censuimus illique commisimus, tum ut tibi hasce literas nostras traderet et pariter te informaret de causis quibus motae et coactae fuimus ad hoc consilium praeveniendi et anticipandi belli capessendum, deque intentione et voluntate circa id et continuationem belli Germanici nostra, tum ut ipse literas quas de hac re regi ac reginae scripsimus earum Serenitatibus offerret et, si visum ipsis fuerit exactam omnem istarum rerum notitiam deposcere, tanquam e penu quod in rem necesse foret, depromeret.

    Tibi vero hisce clementer mandamus, ut impetrato apud regem et reginam regentem accessu,5 oblatisque conceptis a nobis in eum finem pro te fiduciae literis,6 solenniter proferas quae in literis nostris ad Serenitates earum comprehensa sunt et ex adiecto hisce exemplari videre potes, necnon indices, dictum dominum de Cerisantes advenisse instructum uberiori harum rerum notitia pariterque literis nostris ad regem7 reginamque,8 quas ille deinceps cum tempestivum duxerit, requisita primum pro se audientia, regi reginaeque offerre poterit, et ad requisitionem Serenitatum earum atque praecipuorum ministrorum rem hanc cum iusta et particulari informatione exponere ac deducere, suoque tempore et oblata occasione commissa a nobis ipsi negotia peragere. Cui propterea iniunximus, ut ibi subsisteret donec alia a nobis mandata acceperit.

    108

    Mittimus praeterea exempla literarum quas scripsimus regis patruo, principi Condaeo et cardinali Masarino9 eo fini, ut ex iis pariter cognoscas, quid tibi incumbere velimus, ut regi reginaeque regenti dictisque ministris praecipuis oblata occasione proponas et urgeas nimirum causae nostrae iustitiam, opem in asserenda libertate navigationis ac commerciorum, necnon stabilienda communicatione subditorum regni Sueciae et Galliae mutua, et constantiam christianissimi regis regnique Galliae in foedere et prosecutione causae Germanicae, quam ut10 nos illi impendere non minus imposterum quam fiebat a nobis hactenus, decrevimus, testando pariter nos remotis a tergo obstaculis fortiores primo quoque tempore ad alacrem cooperationem in bello et pacis tractatibus redituras esse.

    Non attinet tibi plura rescribere,11 cum tuae erga nos fidei et singulari industriae tuto committamus in hanc rem proferre quae ad iustificationem nostram et stabilimentum rerum armorumque nostrorum facere in illis locis posse apprime noveris; nec deesse tibi horum copia poterit ex summa illa inter gentes, quas Deus et natura loco dissitas libera navigatione et mutuorum commerciorum usu ac communione coniunxit, necessitudine, hoc totum deducendi. Quicquid effeceris, volumus ad nos id ut perscribas.

    Atque hisce te Deo commendamus, sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,

    Matthias Soop, loco R.S. archidapiferi, m.p.
    Jacobus de La Gardie, R.S. marschallus, m.p.
    Claudius Flemingh, loco R.S. amiralii, m. propria
    Axelius Oxenstierna, R.S. cancellarius, m.p.
    Canutus Posse, loco R.S. thessaurarii, m.p.

    Dabantur in regia nostra Stocholmensi, die 27 Ianuarii anno 1644.

    Postscriptum.12 Nobilis et magnifice, nobis sincere fidelis,

    Fasciculo inclusas reperies ternas sine inscriptione ad certam personam literas, sed quae omnes scriptae sunt ad dominum cardinalem Masarinum, una harum a nobis, secunda a marschallio, et postrema a cancellario regni nostri, prout eas ex sigillis facile dignoscere et secernere poteris. Accidit eo quod fugerit nos quo nomine et officio insignitur dictus cardinalis, cuius tituli copia nec a barone Rorteo,13 eius quoque ignaro, cancellariae nostrae fieri potuit, nisi quod ‘ministrum status’ eum appellaverit. Clementer itaque tibi mandamus ut titulum cardinalis Masarini singulis literis inscribas, nostro quidem nomine, cum praedicatis hic usitatis: ‘Illustrissimo et eminentissimo amico nobis sincere dilecto, domino’ etc., sed nomine regni marschallii et cancellarii: ‘Eminentissimo domino, domino’ etc. Caetera supplere ex nomine et officio viri tibi non erit difficile.

    Deo commendatus vale.

    Ad mandatum subscripsi,
    Andr. Gyldenclau secretarius.14

    109

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Iunii.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Ad dominum Hugonem Grotium super motibus Danicis. Andr. Gyldenklau. Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 27.

    Bijlage 1:15

    Christina van Zweden aan Lodewijk XIV, 6 februari 1644.

     

    Nos Christina Dei gratia, Suecorum, Gothorum, etc., serenissimo atque potentissimo principi, fratri, consanguineo et foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIV, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, etc., salutem et prosperos rerum successus.

     

    Serenissime et potentissime princeps, frater, consanguinee et foederate carissime,

    Sicut assidua cura et sollicitudine hactenus ducebamur implendi omnino mutui foederis et stabiliendae summae amicitiae quae dommis parentibus nostris, gloriosissimae memoriae, intercessit et in nos genuina propagine derivata iam floret, ita inter officia quibus tam constans propositum persequimur, primo facile loco ponimus quod participes invicem reddamur eorum actuum ac consiliorum quibus nisi mature iis occurratur, labefactari communis foederis ratio16 poterit. Tentatum id multis modis fuit hactenus, sed inprimis elapso proxime anno a vicino nostro Daniae rege, gerendo nobis secreto atrocius, quo cum Austriaca domo implicamur ac destinamur, bellum idque magnopere contendendo quo nimirum pacto foederis illa communicatio, quam cum Serenitate vestra colimus et, quae subditis Serenitatis vestrae necnon amicis nobis gentibus aliis cum subditis regni nostri intercedit, navigationis et commerciorum necessitudo disrumpentur. Igitur ne quid eorum quae conservandis tam sanctis vinculis conducunt [non] commisisse videremur, ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato, nobili ac magnifico nobis sincere fideli domino Hugoni Grotio, mandavimus eas remoras et illa gravia nobisque in prosecutione rei communis obiecta impedimenta Serenitati vestrae monstraret et auxiliare Serenitatis vestrae consilium in asserenda communicatione nobis utrisque et Sueciae atque Galliae vasallis, subditis et incolis mutua, necnon roborando et ad seram posteritatem traducendo foederis et summae amicitiae nexu posceret, pariterque certiaret Serenitatem vestram de constanti nostro affectu persistendi in foedere atque in Germania porro prosequendae causae publicae, sive eam bello decertare, sive pace illi consulere communibus consiliis et viribus conveniat, nec dimoveri nos ad arma adversus Danum capessenda eumque in ordinem et normam, non modo iuri gentium et naturae navigationis commerciorumve, sed et pactis regnorum conventis et publicae fidei debitum, redigendum, compulsas ab iis quibus hactenus institimus consiliis perducendae ad praefixum nobis scopum communis per Germaniam causae. Cui legato nostro, haec Serenitati vestrae deducenti, sollicitanti et significanti, ut Serenitas vestra benevole admittat, audiat et fidem eius verbis adstruat, eandem peramice requirimus divinaeque tuitioni ex animo commendamus,

    M[atthias] S[oop], C[laudius] Fl[emingh], C[arolus] G[ylldenhielm], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] O[xenstierna].

    Bovenaan de copie te Stockholm: Literae fiduciae ad christianissimum regem Galliarum pro legato Hugone Grotio in causa belli Danici, et mutatis mutandis, ad reginam re-

    110

    gentem dominam Annam. And. Gyldenklow. Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 27.

    Bijlage 2:17

    Christina van Zweden aan Lodewijk XIV, 6 februari 1644.

     

    Nos Christina [Dei gratia Suecorum, Gothorum Wandalorumque designata regina et princeps hereditaria, magna princeps Finlandiae, dux Esthoniae et Careliae Ingriaeque domina,] serenissimo et potentissimo principi, fratri, consanguineo et foederato nostro carissimo, domino Ludovico XIV, eadem gratia Franciae et Navarrae regi christianissimo, etc., salutem et prosperos rerum successus.

     

    Serenissime et potentissime princeps, frater, consanguinee et foederate carissime,

    Cum nulla non arctae coniunctionis necessitudine invicem illigemur, nos Serenitatem vestram latere amplius noluimus, quod ex publicis partim rumoribus Serenitati vestrae innotuit, partim eiusdem domino parenti, laudatissimae recordationis, dominus baro Rorteus, cum complures apud nos annos ageret, pro eo quo in stabiliendo foedere regnorum Sueciae atque Galliae mutuo erat affectu procul dubio ob oculos pridem posuit: regem nimirum Daniae,18 consanguineum et vicinum nostrum, ex longo iam tempore atque inprimis post obitum domini parentis nostri, gloriosissimae memoriae,19 id egisse magnopere quo - obiectis variorum generum impedimentis ac remoris - in debita earum rerum exsecutione sanctaque custodia et observantia istorum officiorum sine quibus summa illa amicitia et quod dictis dominis parentibus nostris magnis regibus intercessit et, ex discessu eorum, nobis non minus in consilia quam thronum succedentibus invicem intercedit foedus consistere minime potuit, turbaremur. Nobis sane is tam inimicum se et infensum gessit ut causae publicae et communi, cui consilia, operas, vires atque sumptus ex praescripto foederis mutui et ipsius rei exigentia utrinque inpendimus, necnon armis nostris omnes fere progressus ac successus non modo obtortis oculis inviderit, sed et sistendo eorum cursui et cumulandis insuper difficultatibus quantum in ipso fuit curam et operam nunc directe, interdum oblique adhibuerit. Ne quam ille pactis cum acerrimo libertatis publicae hoste sibi soli conditionibus omni ope et consilio pridem destitutam reliquit praefatam causam per nos aut ullo coniunctionis foederisque nostri mutui armorumque nostrorum beneficio sustineri deque universali, iusta ac decora pace tam celso et universo propemodum orbi christiano salutari operi prospici pateretur. Scilicet parum ipsi fuit desertae a se causae nocuisse, nisi arma quoque, fortunam atque pericula nostra, necnon sanguinem militum nostrorum in suos potissimum usus converteret et viam hinc inde sterneret pariter deserendae a nobis dictae causae idque magnopere contenderet quo non foris modo sed et domi20 facultas in causa ista publica cum Serenitate vestra cooperandi, si quod non potuit penitus praecideretur, saltem difficillima nobis redderetur et nos atque Serenitas vestra, summa foederis amicitiaeque necessitudine iunctae, variis distractae artibus ab invicem seiungeremur. In quo etsi frustra

    111

    esset, tamen ne quid de suo adversus nos odio aut proposito turbandorum consiliorum et actionum, necnon gravandorum armorum nostrorum remitteret, longo iam tempore iunctam cum hoste nostro consiliorum suorum rationem iniit. Eumque instigavit ad ea consilia capessenda quae nobis utrisque communique adeo causae multis modis nocerent et mutuo foederi fraudi ac rupturae essent. Id alibi quoque sedulo agens quo novi in nos hostes concitarentur, ipse vero bellum quod secreto nobiscum hactenus gessit nunc paene firmatis rebus suis manifestum nobis decerneret. Nos sane ex iis quae superioribus annis adversus nos et in subditos nostros patrata fuerunt, non potuit haec vicini nostri intentio latere. Id vero queri dudum potuissemus constitutum regi Daniae fuisse nobis subditisque regni nostri, praecipuis maris Balthici accolis, liberum navigationis et commerciorum usum, necnon mutuam, inter nos subditosque regni nostri et amicas gentes alias oceano adsitas, inprimis Serenitatem vestram et subditos regni Galliae communicationem subvertere et, quibus igni atque aqua difficilius carere societas humana poterit, hisce rebus nos nostrosque subditos ipso facto interdicere.

    Hoc autem proxime elapso anno eo tenacis illius propositi atque iniquitatis processit ut fractis iustitiae aequitatisve repagulis et susque deque habitis publicis decretis, recessibus, transactionibus, foederibus et pactis inter regna Sueciae atque Daniae conventis et perpetuo usu necnon continua serie ad ha[e]c usque tempora traducta consuetudine viridique adeo observantia firmatis, iura et libertatem navigandi et commercandi necnon immunitatem nostram subditorumque regni nostri a vectigalibus, oneribus atque impedimentis aliis in freto et regno Daniae variis iisque indignis modis convulserit; vectigal in immensum auctum a nobis nostratibusque extorserit; naves subditorum nostrorum bona fide illuc venientes et fretum transire cogitantes una cum mercibus et bonis fisco adiudicarit, ipseque sibi potestatem sumserit ac vindicarit post institutos coram ministris eius alios iuris processus, instantias et strepitus absoluti iudicis personam et officium super pactis inter utraque regna mutuo conventis sustinendi et pro bene placito suo sententiam ferendi in nos regnique nostri immerentes subditos, quos tributarios sibi regnoque suo efficere constituit, nobiscum non secus agendo ac mandatis atque dicto ipsius ex subiectione quadam stare teneremur. Sentiunt et aliae gentes isthac transeuntes hasce novitates atque onera. Quibus etsi nulla cum Daniae regno eiusmodi pactorum communio intercedit, eas tamen atque inprimis Gallos, Anglos, Scotos, Lusitanos, Belgas praetervehendo aerem tantummodo trahentes et aquas pulsantes videmus iusta cum animi commotione in navigatione et commerciis a memorato rege praeter aequum, omnino praeter morem atque meritum, ita turbari atque aggravari et possessiones eorum ad censum tam stricte revocari, ut mirari subeat tolerari haec cum extremo fere eorum detrimento coniuncta potuisse.

    Nos śane eo indignius caeteris habitae, quo pactis conventis eiusmodi gravaminibus exemptae sumus. Cum in nobis ipsis subditisque nostris non citra insigne iurium et regiae dignitatis nostrae praeiudicium, necnon immensum subditorum regni nostri damnum ac detrimentum multoties experiri coactae fuimus sub inanibus quibusdam praetextibus sortem omnem in navibus atque mercibus prorsus alienari et, quos tractu alicuius temporis sensim ac quasi tabe quadam consumi necesse foret, non paucos eorum uno momento et ictu universas facultates perdidisse, iccirco convenientia receptis inter haec regna moribus media quaesivimus iteratisque vicibus per literas et multoties per ordinarium nostrum in Dania ministrum21 contendimus,22 ut quae contra pacta conventa, contra ipsam aequitatem, iura et libertatem nostram nulloque aut nostri aut subditorum nostrorum habito respectu inducta fuit violentia debito modo corrigeretur.

    Verum tam amicis et instantibus monitis ac rogatibus nihil profecimus aliud quam

    112

    ut pro sperata correctione vanas quasdam excusationes, colores tantum et ludibria, reportaremus ansamque nobis haec mitiora sollicitantibus visae sumus praebuisse acrioribus et durioribus executionibus non minus iniuste quam praesumptuose latarum sententiarum. Regio proinde officio, quo subditis nostris iustitiam atque protectionem debemus, et sublimi illi dignitati ad quam nos Deus et natura solenni ordinum regni nostri applausu evexit, omnino convenire ratae sumus, ut elapso hoc anno omnem modum excedentes cum manifesta autem regni nostri ruina, ni mature praesenti morbo occurratur, coniunctas indignitates, onera, violentias et iniurias armis vindicemus et iustam causam nostram prosequamur donec ad ordinem debitamque aequitati, rationi et pactis conventis normam, a qua nimis multum recessit, vicinus noster perduci poterit et sufficienti assecuratione de non turbandis imposterum tam sanctis regnorum legibus cautum deque illatis nobis atque subditis regni nostri iniuriis atque damnis nobis satisfactum fuerit.

    Serenitati vestrae dudum haec patefecissemus et consilia in ea re nostra communicavissemus, a qua utique non minus consilium et opem in eo negotio quam fraternum in caeteris affectum, quem Serenitati vestrae reciproce debemus, certo nobis pollicemur. Cum vero ea hactenus spe ac fiducia tenebamur fore ut amicis nostris monitis et requisitionibus penes vicinum nostrum locus concedi et pacatis mediis haec regnis invicem intercedens lis sopiri potuisset, ne aut hosti et communibus inimicis nostris magis elatos animos aut amicis foederatisve nostris, in quibus Serenitas vestra praecipuum locum merito occupat, sequiores de nobis opiniones et remissae alicuius circa continuationem belli Germanici intentionis nostrae cogitationes inprimeremus, isto consilio communicationem nostram hactenus distulimus. Sed fefellit nos illa secuturae amicae transactionis spes, ut citius quam sperabamus necessitati parendum et hibernis exercitus in Germania nostri stativis - quibus iam multis annis caruit - pariter ac supplendo et conciliando militiae nostrae maiori robori - cum per inimicos dicti vicini nostri actus steterit, quominus hoc elapso anno e regnis ac provinciis nostris recentes copias submitteremus - Germaniae proxime adiacentes Daniae regis terrae atque provinciae destinandae fuerint.23

    Nos equidem non dubitamus, quin Serenitas vestra pro singulari sua prudentia et aequanimitate haud difficulter passura sit, tum e memoratis sibi referri atque informari nos non modo gravissimis rationibus motas, sed imposita nobis a rege Daniae inevitabili necessitate omnino coactas ad haec consilia descendisse, prout haec omnia latius alias persequemur, tum in se derivari curam et operam asserendae libertatis navigationis et commerciorum in mari Balthico atque oceano, et inter utriusque accolas, inprimis nostros et Serenitatis vestrae vasallos atque subditos, necnon adstruendae facultatis qua communicatio inter nos ipsos regnaque Sueciae et Galliae, eorumque adeo subditos et incolas non modo frequentius institui, verumetiam firmius stabiliri et ad posteritatem maiori cum incremento transferri possit. Ne quae vicini nostri sunt destinata de nobis aliisve gentibus, nobis amicis ac foederatis, inprimis quibus provida natura aliud communicationis mutuae beneficium largita non fuit quam ut navigatione et commerciis, longa alias locorum intercapedine dissitae, iungerentur, necesse sit illi ad praescriptum atque absolutam illius impositionem tributa pendere. Quin, si quid e facultatibus subditorum vestrorum aliorumve illi conferendum sit, istud aequitati potius atque iuri gentium, necnon naturae navigationis ac commerciorum aptetur quam ut adempta illis quorum interest libertate utendi possessionibus et mercimoniis suis licentioso ipsius [regis] arbitratui, satietati aut indigentiae unice adstringatur. Serenitatem vestram praeterea rogatam quam amicissime volumus ut in affectu, amicitia et foedere nobiscum icto persistere sibique de nobis persuasissimum habere velit de sincera amicitia nostra foedereque

    113

    cum Serenitate vestra hactenus a nobis sancte culto imposterum quoque plane nihil immutatum aut diminutum iri, nec coeptum hoc cum Dano negotium - quod aequis conditionibus transigi posse speramus - in alacri et ardua cooperatione pro communi in Germania causa impediturum nos fore, quominus sublatis remotisve obstaculis a rege Daniae nobis hactenus iniectis foederis mutui effectum praestemus et publicam causam cum Serenitate vestra ad optatum usque finem et exitum magna animi constantia et ardore prosequamur.

    Etsi vero ordinario nostro apud Serenitatem vestram legato nobili ac magnifico nobis sincere fideli domino Hugoni Grotio mandavimus Serenitati vestrae hanc mentem et hoc propositum nostrum testari, nosque minime dubitamus quin ille pro fide in nos sua id officii coram Serenitate vestra peracturus sit, tamen cum eundem tam peregre hinc constitutum de omnibus quae causam illam Danicam spectant literis nostris informare nequeamus, veniret autem officia nobis communique rei sua deferendi causa in regnum nostrum superiori aestate cum a Daniae rege haec pleraque nobis subditisque nostris illata fuerunt eorumque oculatus quasi testis ex eo tempore fuit Serenitatis vestrae subditus, nobilis ac generosus nobis sincere dilectus dominus de Cerisantes, nos perspecta viri tum dexteritate, tum affectu in nos singulari, illi commisimus literas hasce nostras Serenitati vestrae offerre pariterque de praesenti rerum nostrarum statu atque imprimis de motibus et attentatis hisce Danicis eidem plenius referre et enarrare, necnon apud aulam Serenitatis vestrae aliquamdiu et donec alia a nobis mandata acceperit consistere. Serenitatem proinde vestram peramice rogamus, ut praefatum dominum de Cerisantes, quem eo nomine ad eandem expresse destinandum et mittendum curavimus, clementi accessu atque audientia dignetur et, si volupe Serenitati vestrae fuerit pleniori aliqua rerum Danicarum, quatenus nos tangunt et afficiunt, cognitione ac declaratione potiri, eandem per praesentem exponi sibi haud gravate patiatur, fidem illi in commissis negotiis adstruat et denique ita se erga nos declaret prout nostra in Serenitatem vestram est fiducia mutuumque interesse nostrum requirit. De caetero Deum veneramur ut Serenitatem vestram omni prosperitate beet et potenti suo brachio tueatur ac conservet,

    [sacrae regiae Maiestatis regnique Sueciae respective tutores et administratores,] M[atthias] S[oop], C[laudius] Fl[emingh], C[arolus] G[ylldenhielm], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] Ox[enstierna].

    [Dabantur in regia nostra Stockholmensi, die 27 Ianuarii anno 1644].

    Bovenaan de copie te Stockholm: Sacrae regiae Maiestatis literae communicatoriae ad regem Galliarum dominum Ludovicum XIV super motibus Danicis. A. Gyldenkl. Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 27.

    Bovenaan de copie te Parijs: Communication des motifs de la guerre de Dennemarck par la cour de Suede à celle de France, 1644; 27 de Janvier 1644.

    Bijlage 3:24

    Aanstellingsakte voor Marc Duncan de Cerisantes, 6 februari 1644.

     

    Nos Christina, etc.

    Notum testatumque facimus tenore praesentium, quod cum curae id nobis semper fuit ut fidelibus, fortibus atque prudentibus viris ac ministris stipemur, commendata autem nobis sit studium fidesque in nos ac regnum nostrum, necnon singularis industria nobilis ac generosi nobis sincere dilecti domini de Cerisantes, nobisque ille operam et servitia sua obtulerit, iccirco eundem in numerum consiliariorum nostrorum aulicorum cooptavimus ac recepimus, prout vigore praesentium literarum nostrarum recipimus et pro consiliario nostro aulico eundem honorari ab aliis volumus. Cumque commiserimus

    114

    illi, ut in Gallias proficisceretur et negotia nonnulla apud christianissimum regem et reginam regentem perageret ibique, donec a nobis inde revocetur aut alia hinc mandata accipiat, subsisteret, ideo in annum salarium, quandiu in dicto nostro servitio ille fuerit et in Gallia commissorum a nobis negotiorum causa manserit, ipsi assignavimus, et tenore [ac] vigore huius constitutionis nostrae assignamus tria millia thalerorum imperialium a legato nostro domino Johanne Salvio Hamburgi vel Lutetiae Parisiorum25 quotannis numerandorum, initium sumente hac constitutione nostra a die prima huius mensis et noviter ingressi anni. Mandamus proinde camerae nostrae consiliariis atque imprimis dicto domino Salvio aliisque quorum interest, ut dicto consiliario nostro aulico atque in Galliam cum mandatis nostris ablegato domino de Cerisantes dicta tria millia thalerorum imperialium numerari et persolvi quotannis faciant.26

    In quorum fidem praesentes manibus tutorum nostrorum et regni Sueciae administratorum subscriptas sigillo nostro regio muniri fecimus,

    M[atthias] S[oop], C[laudius] C[hristierni] H[orn], C[laudius] Fl[emingh], A[xelius] O[xenstierna], G[abriel] Ox[enstierna].

    Bovenaan de copie te Stockholm: Constitutio pro consiliario aulico domino de Cerisantes. A. Gyldenkl. Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 27.

    Bijlage 4:27

    Aanvaarding, door Marc Duncan de Cerisantes, van zijn aanstelling tot hofraad, 6 februari 1644.

     

    Ego infra scriptus notum testatumque facio, quod cum serenissimae atque potentissimae principi ac dominae, dominae Christinae, Dei gratia Suecorum, etc., dominae meae clementissimae, visum fuerit me suae Maiestatis consiliarium aulicum constituere et in Gallia[m] non nullorum magni momenti negotiorum causa expedire, necnon apud aulam christianissimi regis commorari donec alia mandata accepero, iccirco, quo de mea erga se regnumque Sueciae fide certior sit sacra regia Maiestas, hisce reversalium literarum mearum tabulis spondeo ac promitto me commoda et utilitatem praetactae regiae Maiestati[s] regnique Sueciae ante omnia quaesiturum et sectaturum, damna vero ac detrimenta quae imminere persenserim, pro virili aversurum et debito loco praemoniturum consiliaque et operam eo conversurum quo sacrae regiae Maiestati innotescat me fidelis ministri et consiliarii aulici officium sive consulendo sive referendo sive denique negotiis regiae Maiestatis agendo implevisse, necnon commissa mihi hoc tempore in Gallia negotia qua unquam possum fidelitate expedivisse.

    Ita Deum testor et sanctum eius Evangelium. In maiorem horum certitudinem praesentes literas reversales subscripsi meoque sigillo roboravi,

    N[omen]: Cerisantes.

    Bovenaan de copie te Stockholm: Domini Cerisantes literae reversales de accepta a sacra regia Maiestate dignitate consiliaris aulici. Datum Stockholm, anno 1644, Ianuarius 27.

    Ter hoogte van de ondertekening: L[ocus] s[igilli].

    115

    Bijlage 5:28

    Van Johan Adler Salvius, opdracht tot betaling van het honorarium aan Marc Duncan de Cerisantes, Osnabrück, zonder datum, vermoedelijk mei 1644.

     

    Illustrissime domine,

    Quem Excellentia vestra anno praeterito in Sueciam commendaverit, dominus de Cerisantes iam ad Excellentiam vestram revertitur, titulo consiliarii regii, pensione annua et commissione ad regem christianissimum honoratus. Mandatum mihi est, ut ei mille quingentos imperiales thaleros solvam pro praesenti. Hos cum ille Lutetiae potius quam hic vel Hamburgi habere desideret, nec mihi quisquam ibi tam notus a quo id sine metu repulsae petere ausus fuerim, rogavit ut eum hoc nomine Excellentiae vestrae commendarem. Ego quidem monitus ultimo Excellentiae vestrae r[esp]onso29 nec vellem nec ulla (ratione) possum ei negotiis his pecuniariis amplius molestiam creare. Quod(si) vero propria sponte placeret, domino Hoeufft Parisiis saltem per schedulam mandare, ut dictos 1500 imperiales in moneta Gallica ei solveret, posset dictus Hoeufft eam summam e subsidiis proxime casuris30 vicissim deducere. Et tam mihi quam domino Cerisantes rem faceret Excellentia vestra, ut ple(nam) favoris, (...) reciproca gratitudine dignam. Hoc solum fuit quod Excellentiae vestrae h(...). Caetera coram rectius intelliget a dicto (...), inprimis quod ego sine const(...).

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA, Eerste afd., coll. Hugo de Groot, aanw. 1911 XXIII no. 6, 25. Oorspr. Eigenh. ondertek. door de rijksregenten of hun plaatsvervangers. Copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 22r-24v. Christina (7/17 december 1626-1689), dochter van koning Gustaaf II Adolf van Zweden, aanvaardde op 7/17 december 1644 de regering over haar landen. In juni 1654 deed zij afstand van de troon.
    2 - De copie te Stockholm geeft: ‘quamvis’.
    3 - Ten gevolge van de inval van het leger van de Zweedse veldmaarschalk Lennart Torstensson in het hertogdom Holstein (12/22 december 1643) kwam het postverkeer van en naar Stockholm voor langere tijd stil te liggen.
    4 - Marc Duncan de Cerisantes (ca. 1612-1648), zoon van de Schotse medicus Marc Duncan en Susanne Gorrin, was in het voorjaar van 1643 met een aanbeveling van Grotius (no. 6110 (dl. XIV)) naar Stockholm vertrokken. Op 27 januari/6 februari ontving hij de officiële opdracht tot deze buitengewone missie (bijlagen 3 en 4). Na overleg te Osnabrück (aankomst 5/15 mei) en Munster kwam hij begin juni in Parijs aan (Acta pacis Westphalicae; Die Schwedischen Korrespondenzen I, p. 160-161, en Die Französischen Korrespondenzen I, p. 174-176, p. 209 en p. 269). Zie voor de instructies van deze afgezant van koningin Christina, no. 6715, bijlagen 2-4.
    5 - De audiëntie werd Grotius op donderdag 16 juni verleend; zie no. 6913.
    6 - Zie bijlage 1.
    7 - Bijlage 2 geeft de tekst van het schrijven van koningin Christina aan koning Lodewijk XIV, dd. 27 januari/6 februari 1644.
    8 - Koningin Anna van Oostenrijk mocht een gelijkluidend schrijven van koningin Christina, dd. 27 januari/6 februari 1644, in ontvangst nemen (Parijs, AE, Corresp. politique, Suède, t. VIII, f. 22r-25v, en Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 15v-20v).
    9 - De brieven aan Gaston van Orléans, Henri II de Bourbon, prins van Condé, kardinaal Jules Mazarin en Henri d'Orléans, hertog van Longueville, voeren dezelfde datum (Parijs, AE, Corresp. politique, Suède, t. VIII, f. 28r-31r (aan Mazarin, origineel), en Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 4r-8r (copie van de brieven gericht aan Gaston van Orléans, de prins van Condé, Mazarin en de hertog van Longueville)).
    10 - De lezing ‘et’ uit de Stockholmse copie verdient hier de voorkeur.
    11 - De copie te Stockholm geeft: ‘praescribere’.
    12 - Het postscriptum is alleen overgeleverd in de copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 24r-24v.
    13 - Claude de Salles, baron van Rorté, tussen 1637 en 1643 Frans resident te Stockholm.
    14 - Anders Gyldenklou (1602-1665), secretaris van de Zweedse kanselarij, 1635-1654 (SBL XVII p. 504-507).
    15 - Bijlage 1 naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 20v-21v.
    16 - Op 13/23 januari 1631 had koning Gustaaf II Adolf te Bärwalde een Frans-Zweeds subsidieverdrag getekend. Het thans geldende verdrag tussen Frankrijk en Zweden was in 1636 te Wismar gesloten en in maart 1638 in Hamburg geratificeerd, en naderhand tot twee maal toe (juni/juli 1641 en juni/augustus 1643) verlengd; vgl. no. 6350 (dl. XIV).
    17 - Bijlage 2 naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 28r-33r. Voor copieën van een nagenoeg gelijkluidende brieftekst, gericht aan koningin Anna van Oostenrijk, zie Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 15v-20v en Parijs, AE, Corresp. politique, Suède, t. VIII, f. 22r-25v.
    18 - Koning Christiaan IV van Denemarken. Zie voor de geschiedenis van de strijd om de heerschappij over de Oostzee, J.A. Fridericia, Danmarks ydre politiske historie i Tiden fra Freden i Lybek til Freden i Kjøbenhavn I(1629-1635) en II(1635-1645), Kopenhagen 1876-1881 en anast. herdruk Kopenhagen 1972.
    19 - Op 23 februari 1629 had te Ulfsbäck (Småland) nog een gedenkwaardige ontmoeting tussen koning Christiaan IV en koning Gustaaf II Adolf († 6 november 1632) plaatsgevonden (Oxenst. Skrifter 2. afd., I, p. 463-464).
    20 - Het woord ‘domi’ verbeterd uit ‘damni’.
    21 - Johan Fegraeus-Strömfelt, Zweeds resident sinds 1629, maar pas in 1638 aan het Deense hof geaccrediteerd (Hist. de l'adm. des affaires étrangères de Suède, p. 88-90). In juli 1644 bracht hij aan zijn regering rapport uit (Svenska Riksrådets Protokoll X (1643-1644), p. 562).
    22 - Vgl. de missie van de Zweedse assessor Johan Stålhandske naar Denemarken, nos. 6395, 6555 en 6595 (dl. XIV).
    23 - In werkelijkheid had rijkskanselier Axel Oxenstierna allang tot deze ‘inkwartiering’ besloten. Begin juni 1643 trof hij voorzieningen voor het vertrek van zijn secretaris Jakob Törnsköld naar het toenmalige hoofdkwartier van de Zweedse opperbevelhebber Lennart Torstensson. In november kwam in de omgeving van Koz̊uchów (Silezië) het contact tot stand. Enkele dagen later zette de Zweedse hoofdmacht zich in beweging.
    24 - Bijlage 3 naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 14v-15r.
    25 - De kas van de Zweedse gevolmachtigde Johan Adler Salvius te Hamburg, of die van Johan Hoeufft, commissaris over de Frans-Zweedse geldzaken in Parijs. Zie bijlage 5.
    26 - Het besluit om de koninklijke afgezant Marc Duncan de Cerisantes een jaarlijks bedrag van 3000 rijksdaalders toe te kennen, kreeg op 6/16 februari 1644 de goedkeuring van de Zweedse rijksraden (Svenska Riksrådets Protokoll X (1643-1644), p. 449 en p. 451-452).
    27 - Bijlage 4 naar copie te Stockholm, RA, Riksregistratur, 1644, Tyskt och Latinskt, f. 15r-15v.
    28 - Bijlage 5 naar minuut te Stockholm, RA, Adler Salvius' Saml. E 5257 (gescheurd blad achter een brief van Johan Adler Salvius aan Marc Duncan de Cerisantes, dd. 25 april/5 mei 1645).
    29 - De brief ontbreekt; vgl. Grotius' correspondentie met de Zweedse gevolmachtigde Johan Adler Salvius over zijn rekeningen en declaraties, nos. 6636, 6647, 6677, 6727 en 6767.
    30 - De wisselbrief met de halfjaarlijkse Franse subsidie aan de Zweedse legers in Duitsland werd eind juni uitgeschreven; zie nos. 6941 en 6961.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]