Frater optime,
Mitto libellum in te Latii virulentum sane et asperum,2 praesertim in tali controversia, in qua ipse fatetur pagina 17 et alibi aliquam partem Americae a Norwagis habitatam. Quod de temporum ratione affert paulo magis erit expendendum. Illud miror quod
232
pagina 93 mei et cognati sui, Antonii Surkii, domini Bergae,3 quanquam tacite mentionem facit, ut ostendat se cum primum tua vidisset in alia fuisse sententia, idque scripto significasse. Nihil enim hoc ad rem facit, nisi ut ostendat id hominem arrogantem male habuisse, quod nihil mutare in animum induxeris, aut ullam scripti sui rationem habueris. Egregiam vero rationem cur convitia de plaustro in te coniicere voluerit. Et quid ab hoc homine expectes? Qui dum ab omnibus titulis abstinere se velle dicit, iterum clarissimi titulum in limine epistolae apposuerit,4 ne qua in parte errasse putetur. Ante octiduum libellum hic reperire non potui, qui postero die ubique prostabat; ita ille hoc octiduum lucrifecit.Nuper cum communi amico de Notis tuis in Evangelia agenti occurrit locus ad Math. capite XV, versu 18,5 ubi dicis πϱοπέμπειν εἰς τὸν Ἅδην et καταβαίνειν εἰς Ἅδου apud Graecos auctores eo quo dicis sensu reperiri. Velim, si occurrant, aliquos mihi locos indices, est enim ea locutio notanda ad sensum eius loci percipiendum.
Ne fando quidem hic audivimus lutheranum quendam de iustificatione contra te scripsisse;6 inquiram tamen et ubi quid intellexero scribam. Pro iis quae de liberis tuis et rebus Gallicis scribis gratias ago maximas.7 Philippi Cadurci librum non vidi, neque apud nos prostat.8 Quid de Mileterii professione dicas nescio,9 nisi forte agas de iis
233
scriptis quae ille ante annos aliquot edidit, in quibus et sententiam suam de iustificatione proponit.10 Quaestio de lingua Hellenistica iam ut puto conticescet; sunt enim auctores iam invicem reconciliati,11 quanquam simultatis semina intus haerere non dubito. Miror Salmasium ita scribere ut facit; in te ab aliis, imprimis Latio, qui ipsi perfamiliaris est,12 instigari facillime mihi persuadeo.Adfui heri cum advocatis aliquot principi, ut ipsi in causa limitanea de veteri Mosae cursu13 consilium praeberem, eumque supra aetatem arthritide aliisque malis detritum repperi.14 Filius iam cum uxore sua vix duodecenni concubuit,15 novo sane more, neque veteribus Germanis usitato.16
Deus te, tuam, tuos diu servet in bonum commune totius reipublicae christianae. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XV Martii 1644.
Quid Ordines Foederati super petita moderatione placitorum in catholicos decreverint,17 ex adiuncta relatione cognosces.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 3 ll. 10 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 22 Martii.
In de marge: 17; 13. En: Homerus, III Macc.18
En in dorso: 15 Martii 1644 W. de Groot.