Mi frater,
Habeo gratias pro literis datis 13 Februarii et pro versibus non illepidis super controversia de honorum signis2 et pro cura editionum nostrarum, tum ἀνεκδότων, tum illorum de Iure belli ac pacis.3 Rogo ne te pigeat huic curae insistere. Hogerbetius et urgendus et omni modo adiuvandus est.4 Saluta, quaeso, eum meo nomine. Mali exempli est, quod Ordines Hollandiae male acta tam pertinaciter tuentur.
Satis intellexit Harcurtius legatos vestros ad se non venturos praescriptis legibus talibus, sed ostendere voluit eo modo inique eos facere, quod pares se regibus gerere vellent et exigerent ea quae non nisi pro beneficio accipi debent.5
195
Graswinckelii librum,6 ut et illum de Sestertiis7 videre aveo, sed multo magis id quod lutheranus de iustificatione contra me scripsit.8 Cornelius noster Venetiis nihildum peregit, sed bene sperare se dicit sive pace, sive bello.9 A Diderico postquam a Tubinga alio traductus est, nihil intellexi.10 Sed audio bello captos omnes brevi fore in libertate.11
Hic nihil occurrit scribi dignum.12 Pecuniae quaeruntur et milites.13 Abit princeps Thomas cum summo in Gallicas copias trans Alpes imperio. Ducem Guisium super rixa audient delegati a parlamento Parisiensi. Coliniaco et aliis qui pugnae interfuere dicetur dies. Rex Hispaniae Caesaraugustam rediit.
Domino Utenbogardo rogo meo nomine preceris tranquillum et morbis molestiisque vacuum quod restat vitae.14 Nescio an antehac ad vos miserim Philippi Codurci ministri et professoris reformati librum de iustificatione.15 Is si apud vos prostaret, ostenderet clamoso lutherano protestantium doctissimos hac in re cum catholicis convenire. Mileterii professio a multis doctoribus Sorbonicis probata est. Videbimus quid dictum illi a Carentonio.16
196
Nuper magnus Salmasii amicus mihi dixit17 facile scribi posse librum Hellenisticae linguae redivivae ex iis quae idem habet, sive passim fateri cogetur, ita ut rem agnoscat, de nomine disputet. Idem Salmasius negat a quoquam observatum ἀπέχει respondere locutioni Latinae ‘habet’.18 At ego19 id observaveram et quidem tribus locis: Matth. VI, 2; XXVI, 45; Marc. XIV, 41. Dicit ἐσχάτως ἔχει a me dici dictum Hebraice. Locus est Marci V, 23; at ego non hoc dixi, sed ostendi ex Psalmo,20 quomodo ea locutio Hebraice exprimatur verbis aliis, sensu eodem. Talia multa sunt; quaerit rixam.
Saluta quaeso tuam, tuos, nostros,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
5 Martii 1644.