Nobilissime domine,
Gratias ago pro literis ad me datis postridie Calendas Novembris. Placent omnia praeter incommodam Nobilitatis vestrae valetudinem. Eam ut in optimum statum reponat Deum precor.
Accepi antehac edictum Latinum reginae nostrae ad reges et populos exteros de bello in Danum.2 Accipio nunc etiam responsum factum a nostris sermone Germanico contra edictum Danicum;3 per quae satis armatus sum ad tuendam causae nostrae aequita-
416
tem. Nec habent quod opponant qui hic res gubernant,4 sed velint nos quovis modo ab illis armis discedere, ut totis viribus in Germania utamur. Ego, ut meum est ingenium, pacem opto ubique. Caeterum puto bellum in Danos et utilius esse Suediae et causas habere magis necessarias.Libri mei non tanti sunt, ut etiam in septentrione legantur, praesertim ab hominibus occupatis qualis est Nobilitas vestra. Quia tamen ipsa id expetit, mitto indiculum.5
Cum nobilissimo domino Scheringio Rosenhanio literarum commercium diligenter colo. Deus, nobilissime domine, Nobilitati vestrae semper sit propitius,
Nobilitati vestrae servire semper paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Februarii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhan.
Adres volgens de brief in de copieën te Dresden en Leipzig: (Nobilissimo ac amplissimo domino/domino) Gustavo Rosenhanio, rationali sacrae regiae Maiestatis (Suediae).
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Valetudinem eius adversam dolet. Iustitiam causae contra edictum Danicum ex parte Suecorum munitam gaudet. Bellum cum Danis Suedis magis proficuum existimat.