175
Occasio invitat me, ut scribam cum alioqui ex quo ad te scripsi, mi frater, nihil admodum novi evenerit. Manent enim omnia eodem in statu.
Castellum Martinianum2 putatur a deditione esse non longe, ni iterum bona aliqua fortuna faveat victum inferentibus. Rupellam rex hac hyeme vult claudere sperans vere venturo peragi posse obsidium. Mitto ad te duas Casauboni ad Fabriottum epistolas3, quas rogo edi cures, ubi paratos videris Elzevirianos. Litis meae4 prosecutionem summo tibi opere commendo.
Literas accepi ex Polonia a Carolo Grandi5 qui matrem nostram6, te cum uxore7 et Graswinckelium8 cum gratiis salutat. Scribit ita bene sibi a Deo prospectum, ut ipse felicitatem suam indicare verecundia impediatur, sed didici eum ex Gallo nobili, qui inde recens advenit. Est ergo Carolus ille, qui nuper in summa versabatur egestate et nullum laborem ad parandum victum recusabat, apud regem Poloniae9 hortorum et aedificiorum praefectus, cum annuo honorario supra ter mille florenos, muneribus praeterea extraordinariis auctissimus, in tanta apud regem et reginam10 gratia, ut ad intima penetralia admittatur cum ense, quod nulli Polono concessum. Rex nuper aegrotans plus ipsi quam medicis omnibus credidit. Habitat splendide, Gallos omnes satrapice excipit. Cancellarius et palatini quotidie ejus amicitiam ambiunt. Haec sunt Dei opera quoties subito res alicujus mutare statuit. Siquis amicorum in Polonia negotium habeat, habebimus suffragatorem.
Vale, mi frater, et vel hoc exemplo erecti audeamus bene sperare. Parentibus salutem. De Iacchaeano11 et Mantuano negotio12 quin memor sis non dubito.
Lutetiae. Cal. Octobris 1627.
Ad Medium13 rogo has literas cures.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.