Habeo gratiam, mi frater, pro iis, quae cum literis transmisisti. Poterunt forte aliquando historiae partem facere.
Barlaei carmen2 sane materiae magnitudinem implens et legi cum voluptate et legendum dedi amicisque non rogantibus, sed flagitantibus negare non potui, quin ipsis darem Romam mittendum, urbem aliarum magis rerum omnium feracem quam poëtarum et id sub pontifice poëta3.
De Moersbergio, Screvelio4, Mousterio, Institutionibus, Iure belli, Phaenissis5 memorem non monebo. De Institutionibus hoc tantum addam: exsculpite
208
quod potestis, quando magni quaestus hinc nulla spes est. Vossium si videris, dicere poteris me literas ab eo per Baronem Slupeckium recte accepisse6; responsurum, ubi hinc discesserit Bellimontius7.Rex et cardinalis8 sunt Gratianopoli multa Sabaudo9 minantes. Pars altera exercitus circa Pignerollum, sed non reperit in Italiam transitum occlusis omnibus per Spinolam10, qui et ponte Sturii occupato post dejectum Gallorum praesidium animi plenus it ad obsidendum Casale. Id si fiet, dicat Nivernensis11.
........... superet modo Mantua nobis12.
Nam de hac quoque nisi pax fit multi dubitant. Interim Sabaudus excutietur exiguum Mantuano solatium, cujus filia13 adhuc apud nonnas vivit amatore14 hic agente cum imperio in urbem et urbi circumsita. De Salmasio15 quid?
Vale cum optima conjuge16 et liberis et amicis. Langeracensis17 it in aulam et ante abitum duobus me lagenis Rhenani donavit. Literae etiam illo absente recte curabuntur.
17 Maji 1630.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.